PL 132, col. 515

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

illius temporis coepiscopus factus, ipsam
regebat Ecclesiam, et in quodam oratorio sub
honore omnium apostolorum quasi solitariam vitam
ducebat. Et tunc perdidit ista Ecclesia
Waslogium, et Tilliacum, et Stagnum, et Merlam,
et Casam Petriam et alia quam plurima.
Fuit enim hoc sub tempore Caroli Magni.
14.
Post hunc exstitit Petrus, vir Italicus. Nam cum
esset exercitus Francorum circa Papiam [( an. 774)]
et obsideret eam, ab isto, ut fertur, tradita
est, et ob hoc a Carolo Magno de isto
episcopatu honoratus est. Fuit enim in episcopatu
per viginti quinque annos, et passus est
in eo multa adversa. Certe etiam infidelitatem
imperatoris objecerunt illi et ob hoc per duodecim

annos imperatorem videre non est ausus.
Sed a filiis istius coram principe recte purgatus,
[( an. 794)] postea illius adiit praesentiam. Multas
precarias inutiles fecit, et in diebus illius
multae res ab ista Ecclesia subtractae sunt.
15.
Post mortem vero illius elegerunt sibi episcopum
de regis palatio Anstrannum, cantorem
ipsius, virum strenuum, cujus industria Bracenses
negotiatores isti Ecclesiae redacti sunt.
[( an. 800)] Superfuit quinque annis.
16.
Deinde Herilandus suscepit istum locum
vir multum simplex et ultra modum infirmus.
Cujus etiam tempore multa mala perpessa est
ista Ecclesia. Post viginti quatuor annos sui
episcopatus obiit Aquis, et est sepultus juxta
Anstrannum in basilica sancti Vitoni. [( an. 823)] .

17.
Defuncto autem isto, abiit pars cleri et
plebis ad Ludovicum imperatorem, et petierunt
sibi dari domnum Hildinum de Alemannia, virum
bonum et sanctum, qui construxit multas
ecclesias in isto episcopatu et multa bona operatus
est. Sed, post bellum in Fontanido [( an. 841)]
actum, a Lothario imperatore magno habitus odio
in ista civitate octavis Epiphaniae [( an. 847)] cum
magna tristitia et dolore obiit in Christo vir plenus
omni bonitate et charitate. Fuit autem in
episcopatu per viginti quatuor annos. Deinde quod
oculis vidi liberius valeo litteris exsequere.
18.
Domnus Hatto post istum in ista Ecclesia
ordinatus est episcopus, et pro praedicto imperatoris
odio invenit tunicam sanctae Mariae per

multa scissam et disruptam, id est, res istius
Ecclesiae nimium subtractas et alienatas. Pro quarum
alienatione et suorum afflictione toto nisu
erexit se contra inimicos istius Ecclesiae, donec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.