PL 132, col. 516

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

miserante Deo tunicam sanctae Mariae redintegratam
habuit et ad proprium statum reduxit. Insuper
etiam obtinuit apud regem Lotharium juniorem
Marcelliacum fiscum, et Arbereivillam, et
Maureium ad opus fratrum, et Mercuringas, et
Brasaidam et Walacras, et per precarias Metganis
villam, et Commenarias et Gaugiacum. Et
intentio ejus et labor ejus nimius in hoc exstitit
ut ista Ecclesia exaltaretur et pace frueretur
quod et fecit diebus vitae Lotharii junioris.
Illo vero mortuo in mense Augusto [( an. 869)] , iste
etiam obiit Kalendis Januarii [( an. 870)] , et sepultus
est in basilica sancti Vitoni in crypta juxta corpus
domni Hildini episcopi. Fuit autem in episcopatu
per annos viginti et tres. Ipse etiam

inchoavit nostram novam ecclesiam et ex magna
parte construxit.
19.
Post cujus excessum domnus et sanctissimus
Pater noster Berhardus episcopus factus est; qui
acclamatione cleri et plebis suscepit sub suo regimine
istam Ecclesiam. Cujus intentio et studium
sanctissimum fuit basilicam inceptam ad perfectionem
usque perducere; quod miserante Deo et fecit.
Signa grandia et honorabilia, et minora valde
bona in illa basilica suo opere ibidem esse constituit.
Pontificalia vestimenta et Evangelium auro
gemmisque paratum, thuribulum aureum et aliud
argenteum valde bonum, et feretrum ubi sunt nunc
reliquiae sanctorum, honestissimo decore composuit,
et alia quam plurima ecclesiastica ornamenta isti
ecclesiae suae tribuit. Canonicos suos canonice

vivere fecit, et villanis presbyteris viam justitiae
viriliter ostendit, et pueros, inter quos ego, Bertarius
unus fui, in humanis et in divinis libris per se
et per alios cum summa charitate instruxit.
Obiit autem in Teolegio monasterio, ubi et
corpus ejus conditum est, pridie Kalendas Januarii
[( an. 879, Déc. 22)] .
20.
Christo miserante habemus nunc seniorem
nostrum Dadonem venerabilem episcopum, qui
suscepit istum temporibus Ludovici Germanici
regis. Cum quo etiam anno secundo suae
ordinationis [( an. 881)] obtinuit Meinrodum fiscum
per praeceptum ad opus sibi commissae Ecclesiae.
21.
Post Ludovicum accepit germanus suus Carolus

monarchiam totius imperii [( an. 882)] , apud quem
adeptus est suo altari Tilliacum fiscum, qui fuerat
antea de ista Ecclesia. Post Carolum accepit Arnulfus
nepos illius regnum [( an. 887)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.