PL 132, col. 547

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne · Chronicum (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

Acturi, fratres charissimi, diem nostrae specialis
jucunditatis, in qua patroni nostri beatissimi Switberti
sancta admodum commemoratio facienda est,
oportet nos paratos esse ad omne opus bonum,
promptosque habere animos; primo quidem ad audienda
legis divinae mandata, postmodum vero ut,
quantum possumus, ea factis exsequi studeamus, et
sic demum alios docere possimus. Hoc enim fecit
Dominus noster Jesus Christus, de quo ita scriptum
est: Coepit Jesus facere et docere [(Act. I, 1)]
. Alioquin
irrita et inanis nostra erit doctrina, si ea quae diximus,
nihil agendo destruamus. Nam quid prodest
alicui, si bene audiat, et male agat? aut quid proficit
illi, si alii viam pedum ostendat, ipse autem in
via morum errare non desinat? Nos igitur vestigia

Redemptoris nostri sequentes, quaelibet bona libentissime
audiamus; audita vero dignis actibus
compleamus, et sic per ordinem ad instruendos
proximos accedentes, consulamus eis rerum bonarum
doctrinis pariter et exemplis. Hoc ergo ut sive
dilatione fieri possit, revocanda sunt nobis ad memoriam
Patris nostri, de quo supra diximus, opera:
qui in omnibus quae docuit, prius a semetipso auditoribus
suis exemplum dedit, neque unquam in Ecclesia

aliud faciendum dixit quam in quo ipse faciendo
praecessit. Verum ut se imitari volentibus hoc
quoque manifestum fiat, facta ejus Deo placita, omnique
audienti satis necessaria in publico recitentur,
quatenus ex eisdem plebs Christi aedificationem
accipiat, ac de tanti viri gloriosis precibus
semper gratulabunda existat.
Sed quia nobis quaedam sunt occulta quae eum fecisse

Anno ab incarnatione Domini 900 apparuit in coelo
mirabile signum. Stellae enim visae sunt undique
tanquam ex alto in horizontis imum profluere circa
poli cardinem, omnes fere inter se concurrere:
quod prodigium secutae sunt tristes rerum calamitates,
aeris videlicet maxima intemperies, crebrique
ventorum turbines, fluminum quoque terminos suos
transgredientium, terribilis quaedam quasi cataclysmi
imago; et, quod his pestilentius est, dirae hominum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.