PL 132, col. 551

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

mortui erant; sed cum essent scelerati, ac propterea
mortui, sepeliebant eos quos mors corporis a vita
subtraxit. Quocirca nos quoque mortis hujus detrimenta
caveamus; quinimo de sepulcris vitiorum
cito per gratiam Christi resurgere festinemus, ut
cum ipso in aeterna beatitudine vivere mereamur.
2.
Itaque laudemus Dominum Deum nostrum in
sanctis suis, eosdemque vicissim collaudemus et
honoremus in ipso, quando quidem Deo et sanctis
ejus servire, vere est vivere, atque in hoc omni
tempore permanere, prudenter est laqueos delictorum
devitare. Ecce autem occurrit nobis hodierna
die hujus rei aptissimum tempus, in quo paradoxae
virginis Amalbergae memorabilem vitam annua festivitate
recolimus, quae in hac peregrinatione Deo et

hominibus gratissima exstitit, tum splendore geminae
pulchritudinis, tum etiam merito pudicitiae virginalis.
Haec, cum esset primis orta natalibus et propter
nimium corporis decorem omnibus amabilis, elegit
se ornare virtutum gemmis potius quam vestibus
pretiosis, vilemque se et despicabilem statuit humanis
ostendere oculis, quo pretiosa atque honestissima
conspectibus appareret divinis. Non auro utebatur
aut margaritis, quia sciebat Christum sponsum
suum non iis fuisse usum in terris; non purpuram
diligebat aut byssum, quoniam non ignorabat
propter hujusmodi multos demergi in abyssum.
Non delectabatur rumusculis frequentiae popularis,
quia secretum locum noverat esse opportunum [amicum]
moeroris.

3.
Porro autem, iis contemptis, longe aliter
factitabat; nam, pro cognatis et amicis saeculi, diligebat
pauperes Christi; pro auro atque margaritis,
ornabatur sententiis doctrinae spiritualis; pro byssinis
purpureisque vestibus, cinere et silicio utebatur;
pro frequentia populari, quam penitus respuebat,
in excubiis templorum Domini, circa sacra
altaria orando et vigilando jugiter morabatur. Verum
quomodo et quali ordine ad tantam disciplinae
coelestis pervenerit summam non est silentio transeundum
propter exemplum bonum, et propter meritorum
ejus dignum narratione praeconium. Erat
quippe haec pudicissima puella in haereditate patrum
suorum temporibus Francorum principum, quos
quidem a Carolo Magno Carolidas possumus appellare,

qui, ob multiplices victorias et admittenda in
Christiana religione studia, hic solus inter caeteros
vocabulum promeruit, ut merito magnus et optimus
diceretur.
4.
Horum, ut dictum est, in diebus sancta et Deo
placita virgo Amelberga, defunctis jam parentibus,
in possessione, quae ei secus Scaldam fluvium latissima
ex progenitorum successione provenerat, cum
unico fratre suo religiosissime commanebat, jejuniis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.