PL 132, col. 552

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

et orationibus serviens die ac nocte, eleemosynasque
plurimas et largissimas faciens cum maxima
hilaritate, habens semper in memoria illud apostolicum: Hilarem datorem diligit Deus
[(II Cor. IX, 7)]
.
Cumque esset speciosissima usque adeo ut reliquas
omnes sua pulchritudine superaret, propter honestissimi
corporis praerogativam pene incurrit pudicitiae
detrimentum. Nam cum ejus opinio ad regem
provinciae, Carolum videlicet, tunc temporis
pervenisset, is, ejus amore continuo captus, coepit
cum illa indesinenter de nuptiis per internuntios
agere. Postquam vero sensit voluntatem suam a beata
virgine, quae se meliori sponso, id est Christo, devoverat,
omnimodis reprobari, quod blandimentis et
potestate regia non valuit per insidias et quaedam

latrocinia clanculo nisus est attentare. At illa contra
haec omnia orationum clypeos et coelestis armaturae
frameas ostendebat.
5.
Quadam vero die, cum beatissima puella inter
domesticos parietes sola resideret, psalmosque more
solito caneret, puer familiaris repente per posticum
irruit, proclamans et annuntians regem cum satellitibus
suis adesse prae foribus. Tunc ipsa, nihil sui
oblita, oratorium, quod domui adhaerebat, celeri
cursu ingressa est, ubi se illico cum gemitu et lacrymis
ad orationem prostravit, flebili voce obsecrans,
ut eam Dominus de imminenti periculo liberaret.
Tum vero rex, nimium temerarius, post eam in
oratorium intrans, coepit illi multis adulationibus
blandiri, honoresque promittere temporales, quo

vel suis eam persuasionibus acquiescere faceret. Verum
illa sponsum quem elegerat nullo modo derelinquere
volens, jacebat immobilis, et ita solo defixa
ac si quibuslibet radicibus implicita teneretur.
Postquam autem rex cuncta blandimenta (vaniloquia)
adhibuit, nihilque se proficere vidit, regiam auctoritatem
vertit in saevissimam tyrannidem, arreptaque
ejus manu violenter illam foras trahere conabatur.
Sed cum etiam ita nullus eum sequeretur effectus,
tandem puellae brachium fortiter excutiens, summaque
vi torquens, fracto virginalis humeri osse quasi
qui se vindicasset, abscessit.
6.
Tunc illa, ut erat tenerrima, ob vulneris sui
gravissimum dolorem, coram Domino aliquantulum
quidem flevit; tandiu autem oravit, donec sponsus

suus Christus adesset, eamque sanitate integra
restauraret. Ex illa autem die nullum saecularem
passa est amplius amatorem, sed libere in sponsi
sui Domini nostri Jesu Christi dilectione permansit.
O felix commercium! O nimium prudens electio,
ubi rex terrae pro Creatore coeli et terrae contemnitur,
ubi Deus pro homine adamatur, ubi pro luto isto
coelestes divitiae conquiruntur! O beatissima virgo,
si multum tibi sublimitas generis obfuit, aut multo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.