PL 132, col. 553

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

magis tua spontanea dejectio, et carnis propter Deum
contritio posuit? Si splendor tuae pulchritudinis periculum
incurrit, et contemptus regiae majestatis
perenni te gloria coronavit. Si ad horam passio contristavit,
at tibi inde contubernium martyrum et
requies sempiterna provenit. Ecce nunc omnibus
quae in hac vita desiderasti perfrueris, quoniam rex
regum et Dominus dominantium concupivit speciem
tuam, tuque, o augustissima regina, assistis a dextris
ejus in vestitu deaurato circumdata varietate.
7.
Nunc igitur in te fides, spes, charitas fulgent,
humilitas regnat, patientia triumphat, virginitas
candet, pudicitia nitet, prudentia discernit, temperantia
moderatur, fortitudo superat, justitia judicat,
atque, ut epilogum faciamus, virtutum omnium

in te et a te militia continetur. Quamobrem in
aeterna beatitudine bona ineffabilia, non solum beatissimis
oculis vides, et felicissimis manibus tenes,
verum etiam reliqui sensus eadem felicitate fruuntur.
Nam et beatis auribus coeleste organum audis,
et laeto ore novum canticum canis, et venerandis
naribus perennes modo delicias odoras. Itaque non
erit ulterius quod tibi sollicitudinem pariat, vel quod
anxietatem importet. Habes quippe gaudium absque
tristitia, delectationem absque fastidio, securitatem
Saepe contingit, fratres charissimi, ut inter epulas
grata sit convivantibus fabulosa narratio, et oppressum

cibis carnalibus animum quaelibet figmentorum
persequatur esuries, dumque sui oblita mens, ad
tempus ob repletionem corporis obsonium spirituale
fastidit, magis appetat species vanitatum, quibus
aures carnis oblectet quam doctrinae coelestis dulcedinem,
qua nauseantem animam vera et perpetua
suavitate reficiat. Verum nobis in praesenti lectione
multo aliter evenire, laetamur, qui quanto hanc
solemnius aure carnis percipimus, tanto eam avidius
in eo edamus, atque idipsum quod sumimus post
venerandam esuriem satietatis opulentiam, post
felicem satietatem, redivivam esuriem in nobis
creare non dubitamus. Itaque, ut manifestius eluceat,
quae (ut dicitur) cupedia spiritualibus famelicis hoc
narrationis genere promittantur, ponantur jam super
coelestem mensam fercula deliciis omnibus hujus
saeculi gratiora, ex quibus suavissimas vitae perennis

epulas capientes, tam jucundae refectionis auctori
Deo gratias referamus, qui per singulos annos dulcissimi
convivii participatione nos clementer exhilarat,
dum beatissimi nobis Lebuini memoriam,
annua natalis sui festivitate, tanquam panem angelorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.