PL 132, col. 554
Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne
absque formidine, pacem absque dissensione, dulcedinem
absque amaritudine, satietatem absque defectione.
Lux tibi sine tenebris lucet, munditia sine
inquinamento resplendet; totam habes requiem,
totam possides vitam, quae nec lassitudinem pateris,
nec morti succumbis.
8.
Quid ergo melius? quid jucundius? Opes terrenas
aut fortunae rota subtrahit, aut conditio mortalitatis
extorquet; thesauros vero coelestes ipsa sui
perpetuitas oppido concupiscibiles facit. Hos tu, o
beatissima virgo, cum angelis, propter caelibem tuam
vitam: cum apostolis, propter fidem catholicam; cum
martyribus, propter passionis constantiam; cum
confessoribus, propter innocentiam sanctam; cum
virginibus, propter specialem corporis et animae
pudicitiam, vere nunc, patriam tuam post limina,
repetens, haereditario jure participas, et gloriaris
in sponso tuo Jesu Christo Domino nostro: per
quem te oramus ac suppliciter petimus, ut pro nobis
apud ipsum intercedere non desistas, qui te in
hac mortalitate ita roboravit, ut regem terrenum
castitatis gloria vinceres, et infernorum principem
diabolum sanctitate praecipua superares, auxiliante
ipso, qui cum Patre et Spiritu sancto gloriatur
Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA S. RADBODI DE SANCTO LEBWINO. [(Ex Sur. Vitae SS. Suppl. 12 Nov.)]
ex ipso pietatis suae cophino prolatum repraesentat.
Quod dum devote vescimur, salubriter esurimus,
copiosissime pascimur, hilariter exultamus.
His consequenter adjungitur habitudo mentis pulcherrima,
fortitudo invicta, salus continua, contemptus
mundi, appetitus coelestium, desiderium
futurorum. Quocirca oportet nos perpendere, fratres
quantae sint deliciae quae porriguntur, ut easdem
sumere avido corde non differamus: quibus repleti
nulla formidemus machinamenta hostium, nullo
terreamur grandine saeculorum tempestatum. Atque,
ut hoc divina miseratione assequi valeamus, hujus
nobis sanctissimi viri exemplum sufficere posse credimus,
qui inter adversa mundi et prospera, saevientis
fortunae impetum, quemadmodum turris Sion,
et porta Jerusalem praesidio angelico defensa, recussit,
cassatisque ictibus machinarum in sempiternae
fidei soliditate persistere meruit. Ad tantam
vero perfectionem quibusdam bonorum naturalium
gradibus ascendit, quibus quasi scalis evectus,
terrena transiliens, coelorum alta feliciter penetravit.
Denique in infantia sua Deo et hominibus charus
exstitit; cumque esset ingenio docilis, animo mitis
pauper spiritu, meritis dives, viris probatis certatim