PL 132, col. 555

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

adnitentibus habitum religionis assumpsit, in quo
ita Christo et Ecclesiae suae devotus effectus ut coaevos
suos litterali sagacitate praecederet, majoribus officiosissime
pareret, perfectorum imperiis tanquam a
Deo datis vera humilitate praeditus acquiesceret.
Porro in pueritiae annis, morum honestate sectatus
est venerandam senum canitiem, innocentis vitae
simplicitatem, doctrinae coelestis eruditione componens.
Pubertatis autem spatia, non lascivientis animi
voluptatibus effeminavit, sed potius rigore frugalitatis,
et jugi laborum exercitio, rebellionem
juventutis edomuit, castigans corpus suum et in
servitutem redigens, ne forte, cum aliis praedicaret,
ipse reprobus efficereretur. Hujus siquidem philosophiae
nobilissimos professores, multos in sancta

Ecclesia esse sciebat; inter quos felicis memoriae
Willibrodum atque Bonifacium pontifices in vineae
cultura Dominicae apprime laborasse audierat, ideoque
animum Deo placitis operibus exercebat, ut
quos habuerat in Christianitatis provectibus sociasset
Patres, eosdem haberet in aeterna felicitate consortes.
Enimvero quia tantorum familiae Christi
luminarium sacra mentio nostris relationibus, ac si
quidam venerandae lucis radius, illapsa est intermisso
paululum superiore stylo, viros non sine
mentis alacritate memorandos, dignis laudum praeconiis
ad honorem Dei, prout possumus, extollamus;
ut Lebuino nostro tanto crescat altior gloria, quanto
se praecedentium probabilior fuisse dicitur vita:
quando quidem nullis diverticulis ab eorum tramite

declinavit, qui tantorum vestigia ducum summis
nisibus fuerit exsecutus. Quapropter, cum illorum
religiositas exprimitur, iste laudatur; cum horum
studia praenotantur, iste totus depingitur; cum illorum
praeliandi adversus potestates aereas certamina
referunt, hujus triumphus evidenter exponitur. Atque
ex hujusmodi conjecturis facile colligitur memoria
priorum vitam illustrari sequentium: et augeri filiis
honestatem, cum eosdem Patrum gloriose viventium
fulcit auctoritas. Viros igitur, quos praemisimus,
sanctos admodum fuisse non dubitamus, quorum
alter confessione, alter martyrio in comitatum Agni
suscipi meruit, habentque nunc haereditatem cum
Christo, qui in hac vita nunquam passi sunt separari

a Christo. Hos certe nobis imitabiles divina pietas
condonavit, ut quem deterret a gladio manus violentae
carnificis, magnum Willibrodum in divinae pacis
quietudine Domino laudabiliter servientem, si possit,
se aequiparet; qui autem se agonistis comparabilem
existimat, sanctum Bonifacium fuso pro Christi
amore sanguine subsequi non formidet. Quod si
defuerit peremptoris atrocitas, ipse sibi manum
divina rumphaea perarmet, ipse sibi spiritualiter, et
persecutor efficiatur, et martyr, dummodo aut unius
n pace munditiam, aut alterius in carnificio adipisci
non negligat palmam. Sed his summotenus memoratis,
repetenda est nobis historia, quam paulo ante
nos omisisse perscripsimus: quae tamen penitus
omissa non est, quia subinde se inter caetera animo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.