PL 132, col. 557

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne · Carmina (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

omni iniquitate aliena, in quo non carnalis victima
caeditur, sed spirituales hostiae offeruntur: nec fit
ibi sola emundatio corporis, sed et remissio vera
peccati et abolitio perpetuae mortis. Hoc templum

Sis pius ore mihi, Martine habitator Olympi,
Solamen misero sis pius ore mihi
Porrige, quaeso, manum ne me trahat ecce profundum
Portus naufragium, porrige, quaeso, manum.
Imminet umbra necis, nunc mihi proximus adsis,
Res nimis tristis, imminet umbra necis.
Eripe me tenebris, et diris subtrahe flammis,
Dilector lucis, eripe me tenebris.
Me quoque redde polo, regnum quo permanet agno,
Qui fuerit coelo, me quoque redde polo.
II. EPITAPHIUM, SIVE ENCOMIUM DE VIATICO CHRISTI.[Mabill., Act. SS. ord. S. Bened. t. VII.]

Esuries, te, Christe Deus, sitis atque videndi
Jam modo carnales me vetat esse dapes.
Da mihi te vesci, te potum haurire salutis,
Unicus ignotae tu cibus esto viae.
Et quem longa fames errantem ambesit in orbe,
Hunc satia vultu, patris imago, tuo.
III. CARMEN ALLEGORICUM PRO S. SWIBERTO.[Apud Boll. Mart. I, p. 86.]
Lux nova Switbertus Francos lustravit et Anglos,
Quo clarum fidei lumen utrisque daret.
Saxonicos adiit cultor memorabilis agros,
Ut sereret Christi semen amoris ibi.
Nec sterili ac vacuo Fresonum defuit arvo,
Idque novi fecit germinis esse ferax.
Jam quia transierat veterum nox caeca malorum,
Coeperat et veri solis adesse dies;
Qui totum radiis perfundit mitibus orbem,
Ut mala consumens, sic bona clarificans;
O quantus, qualisque nitet sol iste per horas
Bissenas, sacrae plebis apostolicae!
Qualiter his nimios sese flagrante colores
Intulit, ut qui illis flammea corda dedit:
Inde est: quod gladios sic contempsere minaces,
Essent seu lethi dulcia jura sibi.
Ignis enim validus cordis fervebat ab ara,
Artus qui testae fecerat esse pares.
Corpus ad illati vim vulneris omne rigebat,
Sicque resultabat coestibus icta cutis,
Ut robusta silex ligno percusso tenello,
Sive adamas modica cum temeratur acu.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.