PL 132, col. 558
Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne · Carmina (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne
dici et esse meruit beatus Lebuinus, cum praestante
Domino a criminum fieret contagio mundus, per
eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
Stabant attoniti sua per tentoria reges
Mirantes galea durius esse caput:
Et catafractatis contradere pectus inermes
Nil veritos stricto scilicet ense premi.
Cumque per ambages traherentur bella; quis, inquit
Hic rigor aut durae tanta cupido necis?
Audi torva tigris, leo frendens rictibus audi,
Juncta quid his referat cum ratione fides:
Sol, cujus radiis totum perfunditur orbem
Diximus, hunc Christum noveris esse Deum:
Lucentem de luce Patris, de Patre calentem
Aeque flagrantem, vique, modoque pari.
Horum is perpetuo mentes accenderat igni,
Noxia quaeque cremans, seria cuncta fovens.
Quo velut ambusti, testae nihil flexilis instar
Duruerant, hostes instar et arma virum.
Unde nec adversis flecti potuere nec illis
Terreri effusis barbaro ab ore minis.
Nunc requie gaudent, celsaque ex arce potentum
Calcantes curvant colla superba sibi.
Est igitur calor iste bonus, quem tot comitantur
Divitiae, virtus, palma, corona, polus.
Hoc certe nostras veniens Switbertus ad oras,
Undique perfusus flammeus intus erat.
Unde nec horrendos, aderant si forte, Cyclopes,
Harpyasve truces, monstra nec ulla pavens;
Signifer insignis securus quolibet ibat,
Jure triumphali laurea serta gerens.
O felix miles, solitus qui credere nunquam
Marti, sed Martem vincere semper eras!
Quae tibi pro meritis reddemus carmina tantis?
Quasve tibi laudes tibia nostra canet?
Nonne tuas modulis oblectat dulcibus aures
Orbibus aplanes obvius empyreis;
Mundus ubi adversos cum praecipitatur in axes,
Atque parallelis cursibus astra fremunt,
Vera apud aethereos reboat tum musica cyclos
Omni canens, numeris et comitata suis,
Usque adeo crescens ut plusquam nete resultet
Ter quoque, sive quater, bis diapason agat,
Qui sonus humanos longo dyastemate sensus
Praeterit, ac superis nobile chroma canit?
Hic tibi suavisonum pangit, vir sancte, melodum,
Quod duo tresque canunt, quatuor, octo, novem.
Addo aliud, quod nemo valet sub sole mereri
Is nisi forte tibi par sit in arte boni.
Angelici coetus decies centena chororum