PL 132, col. 725

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

currunt cesurae, quanquam bucoliceptomen perpauca.
Communibus praeterea bannitae modis cum dieresi
et aepisinaliffa non dense usus extiti.
Igitur largiente divino munere, suggessit haecine
mihi facultas. Quid plura? Catalecticus cunctus
existit versus. Tum multa prorsus alia lectori seria
parebunt indita. Nec tamen putetur hoc ob
aliud factum, nisi materiam vel a tua, dulcissime
EXPLICIT EPISTOLA.
VERSICULI AD MAGISTRUM DACTILICI.
O pedagoge sacer meritis
Aymoine piis radians
Digneque sidereo decore:
Perrogitat matites liniens
Ore pedes digitosque tuos,
Cernuus Abbo tuus jugiter
Sume botros, tibi quos tua fert
Vitis adhuc virides; rubeant
Imbre tuo radiisque tuis,
Continuo seris atque fodis
Tu, celebrande, putas et eam
Dic alacris salvata Deo Lutecia summo,
Sic dudum vocitata, geris modo nomen ab urbe
Isia, Danaum latae media regionis,
Quae portu fulget cunctis venerabiliori;
Hanc Argiva sitis celebrat peravara gazarum,
Quod nothum species metaplasmi modo nomen
O collega tibi, Lutecia, pingit honeste
Nomine, Parisiusque novo taxaris ab orbe,
Isiae quasi paris merito pollet tibi consors;
Nam medio Sequanae recubans, culti quoque regni
Francigenum, temet statuis per celsa canendo;
Sum polis, ut regina micans omnes super urbes!
Quae statione nites cunctis venerabiliori.
Quisque cupiscit opes Francorum, te veneratur,
Insula te gaudet, fluvius sua fert tibi giro
Brachia, complexo muros, mulcentia circum
Dextra tui pontes habitant tentoria limfae
Levaque claudentes; horum hinc inde tutrices
Cis urbem speculare falas, citra quoque flumen.
Dic igitur praepulchra polis, quod Danea munus
Libavit tibimet soboles Plutonis amica,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.