PL 132, col. 726
De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne
frater, prudentia hauriendam, seu cujuspiam alterius
diserti, cum ad manus venerit metrici.
Dactilici quidem versiculi trimetri praepositi causam
enucleant sui, sed minime exauditi. Verum quod
haud apud magistrum, saltem mereantur nancisci
penes germanum.
Gaudia quod radii Febo, tibi sint et honores,
Cum fine in finem, clam quoque fine Deo.
Nuncque cupis, niteat pluviis
Alterius, jubare alterius?
Dulce cui tribuas rogo mel.
Nam tibi palmes et uva manet.
Floruit has mihi Parisius
Nobilis urbs, veneranda nimis,
Bella precans sua ferre tibi.
Agnita cujus ut orbe vago
Sepiat ethera palma volans,
Doxaque regnet ubique micans,
Ore tuo gradiente super.
INCIPIT LIBER PRIMUS BELLORUM PARISIACAE URBIS.
Tempore quo praesul Domini et dulcissimus heros
Gozlinus temet pastorque benignus alebat.
Hec, inquit, miror, narrare potest aliquisne?
Nonne tuis idem vidisti oculis? Refer ergo!
Vidi equidem, jussisque tuis parebo libenter.
Haec tibi nempe litaverunt libamina saevi:
Septies aerias centum praeter juniores
Quamplures numero naves numerante carentes,
Extat eas moris vulgo barcas resonare;
Quis adeo fartus Sequanae gurges fuit altus
Usque duas modicumque super leugas fugiendo,
Ut mirareris, fluvius cui se daret antro,
Nil parens; abies quoniam velaverat illum
Ac quercus ulmique simul, madidae sed et alni
[( An. 885.)] Urbem quo tetigere quidem Titane secundo,
Egregii Sigefredus adit pastoris ad aulam,
Solo rex verbo, sociis tamen imperitabat,
Vertice flexo ad pontificem sic inchoat ore:
« O Gozline, tibi gregibusque tuis miserere,
Ne pereas, nostris faveas dictis, rogitamus;
Indulge siquidem, tantum transire quaeamus!