PL 132, col. 767

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

quid fecit Adam postquam fuit ejectus de paradiso?
Certe multam et dignam poenitentiam fecit Adam,
ut dignus esset quod Deus reciperet eum in paradisum.
Et vos similiter fecistis dignam poenitentiam
in ista Quadragesima, quo vos sitis digni
intrare in ecclesiam, et communicare corpori et
sanguini Domini. Et propterea vos gaudenter recipit
sancta mater Ecclesia inter filios suos, qui
sunt filii Dei adoptivi, hoc est electi. Hoc tamen
debetis scire, quia sicut beatus Ambrosius dixit,
nullus episcopus potest absolvere poenitentes, nisi
ipsa poenitentia eorum fuerit digna de absolutione.
Poenitentia de poena accepit nomen, ut homo peccator
habeat poenam in corpore, jejunando et affligendo
carnem suam per abstinentiam, et per vigilias

in orationibus. Unde ait beatus Hieronymus:
« Grandia jejunia expellunt fortia vitia de homine;
et longa parcitas cibi et potus occidit luxuriam. »
Et propterea vobis dicimus hoc, ut si non habetis
adhuc illam poenitentiam factam, quae Deo placeat,
ex vestra voluntate perficite illam: et si non
potestis jejunare, vel eleemosynas facere, quae liberent
vestras animas de inferno, non debetis hoc
attendere ut vos unquam non faciatis plus de poenitentia
nisi quantum vobis fuerit commendatum,
sed de vestra voluntate debetis plus facere, sicut
faciebant sancti, qui portabant cilicia, et abstinebant
a carne et a vino, et jejunabant usque ad
vesperam propter desiderium vitae aeternae; et unquam
non fuit illis sanctis de sacerdotibus talis

poenitentia commendata.
Fratres, jam modo est Adam receptus in coelesti
paradiso, propter multum laboriosam poenitentiam
meruit accipere societatem cum Dei fidelibus
redemptis de sanguine Christi. Et vos, Deo
gratias, hodie propter vestram poenitentiam estis
recepti in ecclesiam quasi in paradisum. Et quia
vos convenistis in ista die ad recipiendam societatem
sanctae Ecclesiae et absolutionem de vestris
peccatis, et ideo venistis cum toto desiderio,
quo vos possitis recipere tam magnum gaudium
de Paschali solemnitate, et quo possitis communicare
de corpore et sanguine Domini, propterea
non debet remanere in vobis superbia, per
quam cecidit Lucifer angelus de coelesti gloria in

infernum. De ipsa superbia inquit scriptum: « Deus
superbis hominibus resistit, humilibus autem donat
suam gratiam [(Jac. IV, 6)] . » Si ille angelus
Lucifer per superbiam perdidit aeternam gloriam,
nos qui homines sumus non poterimus unquam
habere illam gloriam, si non per humilitatem.
Debet cessare in vobis omnis iracundia, de qua
dicit Joannes apostolus: « Omnis qui odit fratrem
suum, homicida est [(I Joan. III, 13)] . » Et Dominus
dicit in Evangelio: « Si non dimiseritis
peccata hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet
vobis peccata vestra [(Matth. VI, 14)] . » Debetis
etiam dimittere, ut non decipiatis alios homines

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.