PL 132, col. 774

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

corda et animae fidelium credentium indesinenter in
Deo firmarentur. Se quoque, suaque omnia, villas
scilicet et fiscos tam his sedibus, quam monasteriis
tradiderunt, satisque adjecerunt ibidem die ac nocte
Christo servientibus tam canonicis quam monachis.
Siquidem pro certo sciebant ipsi primates nullo melius
alio modo dies constare, ac fine tenus mundi
perseverare stabilitam coelitus Christianitatem.
Ergo hanc religionem tam Deo charam, tamque
humanis animabus salubrem, proh dolor! quotidie
dissipant illi qui nunc sunt principes mundi; reges
videlicet, comites, vicecomites, consules, proconsules,
eorumque vicarii, vassi dominici, horum satellites,
omnesque mali judices. Auferunt namque perversa
calliditate urbalibus ecclesiis, necnon monasticis,

res, et villas, quibus debent episcopi, monachi et
canonici vivere. Diversis plane dolis et fraudibus
praedicti invasores ecclesiae destruunt praesidia
Christianitatis, hoc est, sedes episcopales et monasteria,
praedis scilicet, rapinis, precariis falsidicis,
manufirmitatibus iniquis. Habentes enim eas, inscriptum
contemnunt reddere censum. Sic autem
res Christi transferunt sibi in praedium et allodium
possessores sacrilegi: interdum vero violenter easdem
res ecclesiae diripiunt, sibique illicite possident.
Quamobrem multa jam scimus et videmus monasteria
a clericis derelicta propter res quippe unde
vivere deberent illis ablatas. Ergo quidnam sunt aliud
tales sacrilegi, praedones, violenti raptores, nisi
titiones inferni, et escae diaboli et explantatores

paradisi, qui est Ecclesia Christi? Prorsus nullum
alium comedunt cibum diaboli in inferno, nisi animas
eorum, qui res ecclesiarum Dei devorant, depopulantes,
vel injuste possidentes. Certe animas
eorum omnibus horis post terminum praesentis
vitae doverant daemones, et devorabunt in aeternum.
Vae vobis, praedones, raptores ecclesiarum et pauperum
earum! Revera quotidie veniunt illi pauperes
ad tumulos sanctorum, clamantes se occidi a praedonibus
fame et nuditate. Sed quid erit illis talia facientibus
mala ecclesiis, earumque ministris Dei,
atque vernaculis? Vera et perpetua poena. Deinde
quidnam proveniet ministris Dei, eorumque pauperibus
famulis hujusmodi mala innumera patientibus?
Vere aeterna gloria si tamen patienter tolerant

adversa.
Ergo, fratres, qui veri estis Christiani, nolite
pseudochristianos timere graviter vos quotidie opprimentes.
Nempe si illi vos devastant, Deus et Dominus
noster Jesus Christus, cujus nomen habetis,
ipse vos honorat, suisque facultatibus quotidie ditat,
ut non tam ab hostibus efficiamini pauperes, quam
ab ipso Deo divites. Sic nempe nos hortatur Scriptura:
« Timentibus Deum nunquam deficient
bona [(Psalm. XXXIII, 11)] . » Et rursus inquit Propheta:
« Nunquam vidi justum derelictum, nec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.