PL 132, col. 773

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

religionis potissimum Illicinae fixit. Itaque non
voluptates carnis, nec deliciae, neque hujus saeculi divitiae,
nec honores plantaverunt Christianitatem per
orbem, sed tristes mortes apostolorum eorumque
doctrinis obtemperantium: primum tamen salutiferam,
et Christi semper multiplicantis genimina totius
sacrosanctae religionis a suo nomine ubique regnorum
sole clarius effulgentis.
Beatissimi quoque principes apostolorum, Petrus
et Paulus, incipientes a Judaea Christum praedicare,
Christianitatem quoque plantare cum multis tribulationibus
per diversas urbes, earumque regiones,
Romam tandem pervenerunt, ubi et caput orbis erat,
et primates mundi manebant, ac proinde omnium
conventus nationum illuc confluebat. Attendite,

fratres, Romam ubi consistebat Nero imperator duntaxat
subterioris mundi (alter enim est superior et
sidereus), necnon et Simon Magus infinitae peritus
malitiae: illuc convenerunt apostoli principes a Deo
constituti super omnem terram, quatenus scilicet
diabolo et membris ejus, Neroni et Simoni auferrent
principatum mundi, ac regi superno, cui jure
debetur, restituerent: quod quidem ita, gratias Deo,
factum est. Siquidem tantam tamque spatiosam ibidem
coelestes legati plantaverunt Christianitatem,
ut eadem totum pene repleret mundum, quin etiam
omne in eo collideret idolum. Hoc tamen opus divinae
religionis omni laude dignissimum pollere et crescere
intuens, ac indolens hostis antiquus possessor Neronis,
Magique Simonis, suasit eis qui erant titiones

Erebi, occidere legatos Christi, qui erant arbores paradisi;
pro eo quod ipsi verbis atque miraculis Christum,
ejusque cultum totis viribus satagebant plantare:
econtra vero Simon et Nero explantare certatim
contendebant quantum valebant. Talis nimirum
labor aedificandi bonum, illudque evellendi ardebat
inter athletas Dei et stipulas aveni. Verum ne diuturnitatem
pateretur hujusmodi certamen, quatenus
Nero Simonem Magum crederet esse Deum, immundis
spiritibus se vehentibus coepit idem volare; Paulus
orare, Petrus Satanae imperare, Magum volantem
praecipitare; cujus itaque perditi ob ultionem cives
Dei Nero reddidit astris, Petrum videlicet cruce,
Paulum vero capitis amissione.
Sic igitur pretiosis mortibus apostolorum, sanctorumque

cunctorum, praecipue martyrum, diversis
interitionibus plantata est Christianitas et stabilita,
et fundamento ejus Christo per orbem incrementata.
Beatorum quoque confessorum sanis tam exemplis,
quam dogmatibus est deinceps illuminata. Deinde
Christianitatis monasteria et claustra pii reges, eorumque
religiosi proceres ubique fundaverunt, suisque
rebus cum donis ditaverunt. Quin etiam principes,
qui erant inclyti urbium possessores, dimiserunt
eas, Christique aulas in eisdem urbibus condiderunt,
statuentes ibidem episcoporum cathedras, quibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.