PL 133, col. 118

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

homo Christus Jesus, ad praebendum exemplum
vitae hominibus. simplex; ad non parcendum
malignis spiritibus, rectus; ad debellandam superbiam, timens Deum;
ad detergendam vero in electis
suis vitae immunditiam, recedens a malo. De ipso
enim per Isaiam dicitur: « Et replebit cum spiritus
timoris Domini [(Isa. II, 3)] . » Et Petrus: « Qui
peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore
ejus [(I Petr. I, 22)] . » Dei autem ad Satan per figuram
dicere est: Nunquid considerasti servum
meum Job? unigenitum Filium contra eum in forma
servi admirabiliter demonstrat. TROPICE. Nunquid
considerasti servum meum Job? quem divina inspiratio
contra hostem roborat: hunc quasi in Satanae
auribus Deus laudat. Laudare quippe ejus est,

et prius bona concedere, et post concessa custodire.
VERS. 10. Nunquid frustra Job timet Deum?
Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque
substantiam per circuitum? operibus manuum ejus
benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? - Ac si
patenter dicat: Qui tot bona in terra recipit, quid
mirum est si pro eis sese innocenter gerit? Innocens
vere esset, si bonus inter adversa existeret. ALLEGORICE.
Quia igitur antiquus hostis redemptorem
passibilem vidit, non Deum natum, sed Dei gratia
custoditum credidit, unde dicit: Nunquid frustra
Job timet Deum? Eum quippe ac domum ejus a Deo
vallatam dicit, quia tentando ejus conscientiam
penetrare non potuit; substantiam ejus vallatam,

quia electos ejus invadere non praesumit. Operibus
manuum ejus benedixisse Deum et possessionem ejus
excrescere in terra queritur, quia fides ejus innocentiam
hominum praedicantibus apostolis multiplicatur.
Possessio quippe excrescere dicitur, dum,
laborantibus praedicatoribus, fidelium quotidie numerus
augetur. Haec itaque diabolo dixisse est de
his tabescendo doluisse. TROPICE. Nunquid frustra
Job timet Deum? Ac si diceret, cur laudas, quem
protegendo roboras? Despecto enim me dignus tuis
laudibus homo esset, si suis contra viribus staret.
Sequitur:
VERS. 11. Sed extende paululum manum tuam, et
tange cuncta quae possidet, et reliqua.- Cum
sanctum virum Satan tentare appetit, et tamen

Domino ut manum suam extendere debeat dicit,
notandum est quia sibi vires feriendi non tribuit.
Hinc est quod in Evangelio legio dicebat: « Si ejicis
nos, mitte nos in porcos [(Marc. V, 12)] . » Paululum manum
postulat extendi, cum exteriora appetit conteri,
quia facere multum non se putat, nisi cum animam
sauciat, ut feriendo eam a coelesti patria revocaret.
Dei facies respectus ejus gratiae intelligitur. Nisi in faciem benedixerit tibi.
Ac si dicat: Ea quae
dedisti subtrahe, nam si accepta perdiderit, respectum
tuae gratiae sublatis temporalibus non requirit.
Si enim ea in quibus delectatur non habuerit, favorem
tuum etiam maledicendo contemnit. ALLEGORICE.
Redemptorem nostrum quem tranquillitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.