PL 133, col. 119
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
tempore Dei gratia custoditum credidit, peccare
posse per passionem putavit. Ac si dicat: Interrogatus
afflictionibus, homo et peccator agnoscitur,
qui in miraculis Deus putatur. TROPICE. Plerumque
enim dum virtutum fructus fecunde reddimus, dum
continua prosperitate pollemus, aliquantulum mens
erigitur, ut a semetipsa sibi existere bona quae habet,
arbitretur. Quae nimirum bona hostis attrectare appetit,
sed Deus nonnisi benigne concedit: fitque
mira dispensatione pietatis, ut unde malignus hostis
cor tentet ut interimat, unde misericors Conditor
erudiat ut vivat; quatenus imbecillitate sua cognita,
in spe divini adjutorii robustius solident. Sequitur:
VERS. 12. Ecce universa quae habet in manu tua
sunt, et reliqua.- Consideranda est dispensatio Dei
pietatis, quomodo hostem nostrum permittit et retinet,
relaxat et refrenat. Substantiam prodit, sed
corpus protegit post persecutori traditurum. Non
simul ad omnia relaxat hostem, ne undique feriens
frangat civem. Hinc Paulus ait: « Fidelis Deus qui
non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed
faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere [(I Cor. X, 13)] .
» Intelligi et aliter potest, pugnatori
suo Dominus dividere certamina voluit, ut hostis
prius victus denuo veniret, tuncque ei aliud iterum
vincendo, concederet, ut eo famulus mirabilis victor
existeret, quo contra eum victus hostis se adbellare
pararet. ALLEGORICE. Manus Satanae non potestas,
sed tentatio accipitur. Redemptor igitur noster qui
Judaeam, quae prius substantia ejus fuerat, amisit
per infidelitatem, et post ejus caro patibulo crucis
est affixa, quasi prius habita perdidit, et postmodum
in semetipso adversarii nequitiam pertulit. TROPICE.
Ac si dicat: Electi uniuscujusque bona sic tentanda
exterius tribuo, ut tamen ipse noveris quia perseveranter
mihi illum in mentis radice conservo. Sequitur: Egressusque est Satan a facie Domini.
- Quo
exitur ab eo qui ubique est? Hinc namque ait:
« Coelum et terram ego impleo [(Jer. XXIII, 14)] . »
Sed quandiu Satan, pressus majestatis potentia,
appetitum suae malitiae exercere non valuit, quasi
ante faciem Domini stetit. A facie autem Domini
exiit, quia relaxatus divinitus ab internae retentionis
angustia, ad sui desiderii effectum venit. MYSTICE.
Sicut superius a facie exiit Domini, quia ad desiderii
sua vota pervenit. MORALITER. A facie Domini exiit,
quia per hoc quod usque ad effectum cordis praevalere
nequaquam permittitur, exclusus ab intimis
exterius vacat, quia etiam si vires mentis plerumque
turbat, eo ipso foris est, quo assistente Deo
usque ad interitum bonorum corda non vulnerat.
Sequitur:
VERS. 13. Cum autem quadam die filii et filiae
ejus comederent et biberent, et reliqua.- Tunc
quippe diabolus tentandi opus elegit quando beatus
Job filios in convivio invenit. Quod videlicet nobis
Deo dispensante proditur, quia praenuntiat tribulationem
laetitia societatis. Boves arantes nuntiat, ut
videlicet memorato fructu operis causa crescat doloris.