PL 133, col. 122

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

dixit: filiis tuis et filiabus vescentibus, et bibentibus
vinum, et reliqua.- Latenter infert Satan quod
ipse contra illum elementa moverit, qui moveri permisit.
Quamvis et ipse semel accepta a Domino
potestate ad usum suae nequitiae etiam elementa
concutere praevalet. Et notandum quia in extremo
filiorum mortem intulit, ne vilia pater rei familiaris
damna duceret, si illa jam orbatur audiret. Quanquam
enim convivia peragi sine culpa vix possint,
absit ut tanti viri filios per conviviorum studia ingurgitando
ventri vacasse suspicemur. In die ergo
primi fratris, filios obruit, quia antiquus hostis in
minorum morte subversionis aditum per negligentiam
majorum quaerit. MYSTICE. Filii et filiae praedicantes
apostoli ac plebes designantur, qui in domo

fratris primogeniti convivari referuntur, quia in
habitatione adhuc Judaici populi sacrae praedicationis
deliciis vescebantur. Regio deserti, cor infidelium
est, quod dum Creator deserit, nullus inhabitator
colit. Ventus vehemens a regione deserti irruit,
quia in passione Redemptoris nostri contra fideles
ejus fortis tentatio a cordibus Judaeorum venit. Vel
certe regio deserti immundorum spirituum est
multitudo, qui corda persecutorum commoverunt.
Domus est synagoga. Quatuor anguli, quatuor ordines
regentium, sacerdotum scilicet et Scribarum,
et seniorum populi, atque Pharisaeorum. Ab immundis
spiritibus quippe ventus, id est tentatio, irruit:
et mentes quatuor ordinum malitia persecutionis
excitavit. Domus liberos oppressit, quia dum Judaea

incredulitate Dominicae persecutionis cadit, apostolorum
fidem desperationis formidine obruit. Unus
evadit, quia convaluisse sermo propheticus qui haec
nuntiaverat ostenditur, dicens: « Dilectus meus in
domo mea fecit scelera multa [(Jerem. XI, 15)] ; »
et illud: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves
gregis [(Matth. XXVI, 31)] . » MORALITER. Domus, nostra
conscientia est. Quatuor anguli, quatuor sunt virtutes,
scilicet: Prudentia, Fortitudo, Temperantia, et
Justitia. Regio deserti immundi sunt spiritus, qui a
Deo sunt derelicti.
Ventus ergo vehemens quatuor angulos domus
concutit, quia fortis tentatio occultis motibus quatuor
virtutes quatit: quassatis angulis domus ruit, dum
pulsatis virtutibus conscientia turbatur. Intra hos

autem quatuor angulos domus filii convivantur, quia
intra arcana mentis cor principaliter his quatuor
virtutibus ad summae rectitudinis culmen erigitur,
et virtutes caeterae, quasi quaedam cordis soboles, se
invicem pascunt. Eversa igitur domo, moriuntur
filii, quia turbata in tentatione conscientia, obruuntur
genitae in corde virtutes. Cum quibus etiam et
tres sorores occumbunt, quia in corde nonnunquam
per flagella turbatur charitas, per formidinem concutitur
spes, per quaestiones pulsatur fides. Unus
evadit, quia mentis discretio etiam in tentamenta
incolumis permanet, ut dolens animus vires, quas
quasi amittere coeperat poenitendo conservet.
Sequitur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.