PL 133, col. 123
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
VERS. 20. Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta
sua, et tonso capite corruens in terram adoravit. - Nonnulli
magnae constantiae philosophiam putant, si
disciplinae asperitate correcti, ictus verberum doloresque
non sentiant. Nonnulli vero tam nimis percussionum
flagella sentiunt, ut immoderato dolore
commoti, etiam in excessu linguae dilabantur. De
illis quippe dicitur per prophetam: « Percussisti
eos, nec doluerunt. Attrivisti eos, et renuerunt
accipere disciplinam [(Jer. V, 3)] . » De istis Psalmista
ait: « In miseriis non subsistent [(Psal. CXXXIX, 11)] . »
Beatus itaque Job quia verae philosophiae regulam
tenuit, contra utraque mira se arte servabat. Quod
vestimenta scidit flagelli dolorem sensit. Quod vero
adoravit, contra flagellantis judicium non excessit.
Duo enim sunt praecepta charitatis: amor videlicet
Dei et proximi. Ut dilectionem proximi exsolveret,
impendit luctum; ut Dei non desereret, explevit
inter gemitus orationem. Mos veterum fuit ut quisquis
capillos nutriendo servaret, eos tempore afflictionis
abscinderet: et qui tranquillitatis tempore
capillos abscinderet, eos in afflictione enutriret.
Beatus itaque Job tranquillitatis tempore capillos
servasse ostenditur, eum ad dolorem caput totondisse
memoratur. MYSTICE. Surgere Domini est peccatores,
qua districto judicio ne derelinquat ostendere.
Surrexit quia quando judicio persecutores
suos desereret, monstravit. Quid enim vestimentum
Domini, nisi Synagoga exstitit? Sicut enim his nunc
vestitur, a quibus diligitur, ut Paulus ait: « Ut exhiberet
sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem rugam
aut maculam [(Ephes. V, 27)] , » ita cum incarnandum
eum prophetis praedicantibus Judaea credidit, adhaerendo
nihilominus vestis fuit. Sed vestem scidit,
dum in Judaea alios ab infidelitate sustulit, alios in
infidelitate dereliquit. Scissa enim vestis erat, de
qua Evangelista ait: « Alii autem dicebant quia
bonus est, alii autem non, sed seducit turbas [(Joan.
VII, 12)] . » Quid per decisos capillos, nisi sacramentorum
subtilitas? Quid per caput, nisi summa sacerdotii
designatur? Unde ad Ezechielem prophetam
dicitur: « Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum
radentem capillos, et assumes eum, et duces per
caput tuum et barbam [(Ezech. V, 1)] . » Quid per terram
hoc loce, nisi peccator homo exprimitur. Primo
enim homini dictum est: « Terra es, et in terram
ibis [(Gen. III, 1)] . » Terra ergo nomine peccatrix
gentilitas designatur. Mediator igitur noster quasi
detonso capite in terram corruit, quia sacramenta
legis, a sacerdotio Synagogae sustulit, eamque deserens,
ad notitiam gentium venit. Corruere Dominus
dicitur, ut illud: « Verbum misit Dominus in Jacob,
et cecidit in Israel [(Isa. IX, 8)] . » Bene autem dicitur
quod corruens adoravit, quia dum ipse humilitatem
carnis suscepit, in se credentibus vota humilitatis
infudit. Fecit enim quae fieri docuit, sicut et de ejus
spiritu dicitur: « Postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus [(Rom. VIII, 26)] .
» Qui Patrem etiam ante
passionem pro nobis exoravit. MORALITER. Auditis