PL 133, col. 124
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
ergo adversis surgere est expertis tentationibus
mentem ad certamina robustius parare. Vestimenta
scindimus, dum discernendo nostra opera retractamus.
Quod nostra nos opera velut vestimenta ante
Deum tegant, angelus dicit: « Beatus qui vigilat et
custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet [(Apoc.
XVI, 15)] . » Quid moraliter per capillos nisi animi
affluentes cogitationes accipimus? Quid per caput,
nisi mens ipsa signatur? Caput ergo detondere est
cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso
capite in terram corruit. Qui repressis praesumptionis
suae cogitationibus, quam in semetipsum infirmus
sit, humiliter agnoscit. Ergo adversis auditis detondetur
caput, cum tentationibus vehementer irruentibus,
a praesumptionis suae cogitationibus mens
nudatur. Et notandum quod in terram corruens,
adoravit. Ille enim veram Deo orationem exhibet
qui semetipsum quia pulvis sit humiliter videt.
Sequitur:
VERS. 21. Nudus egressus sum de utero matris meae,
nudus revertar illuc. - Quia vero omnes nos terra genuit,
hanc non immerito matrem vocamus, ut scriptum
est: « Grave jugum super filios Adam a die exitus
de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in
matrem omnium [(Eccli. XL, 1)] . » Ac si dicat: Nudum
me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc
exeuntem terra recipiet. MYSTICE. Redemptoris mater
juxta carnem Synagoga exstitit, ex qua ad nos per
corpus visibilis processit. Sed nudus de utero matris
exiit, quia Synagogae carne prodiens, conspicuus ad
gentes venit. Quod bene Joseph qui relicto pallio
fugit, signatum est. Nudus quippe ad uterum matris
revertitur, cum in mundi hujus termino is qui in
saeculo factus homo despicitur, Synagogae suae oculis
Deus ante saecula declaratur. Hinc Paulus ait: « Caecitas
ex parte contigit in Israel, donec plenitudo
gentium intraret, et tunc omnis Israel salvus fiet [(Rom. XI, 24)] .
» MORALITER. Ac si tentatus animus,
et infirmitatis suae inopia deprehensus dicat. Nudum
me in fide prima gratia genuit, nudum eadem gratia
in assumptione salvabit. Est namque magnum turbati
animi solatium, ut pulsatus vitiis, cum se quasi
nudari virtutibus conspicit, ad solam misericordiae
spem recurrat, et eo se nudari non sinat, quo se
a virtutibus humiliter nudum putat. Sequitur: Dominus
dedit, Dominus abstulit. - Sanctus vir tentante
adversario cuncta perdiderat, sed tamen sciens quia
contra se Satan tentandi vires, nisi permittente Deo
non haberet, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit,
sed Dominus dedit, Dominus abstulit. Fortassis
enim fuerat dolendum, si quod Conditor dederat,
hostis abstulisset, at postquam non abstulit, nisi ipse
qui dedit, sua recepit, non nostra abstulit. Addit
dicens: Sicut Domino placuit ita factum est. - Si igitur
justa placere Domino scimus, pati autem nulla,
nisi quae Domino placuerint, possumus, justa sunt
cuncta quae patimur, et valde injustum est, si de
justa passione murmuramus. Sequitur. Sit nomen Domini
benedictum. - Ecce omne quod rectum sensit,