PL 133, col. 131

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

non immerito mulieres vocantur. Ac si
dicatur: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum
si temporalia mala sufferamus? Hinc Paulus ait:
« Non sunt condignae passiones hujus temporis ad
futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [(Rom.
VIII, 18)] . » MORALITER. Quisquis subigere vitia appetit,
et ab aeterna intentione retributionis culmina
verae intentionis gressibus tendit, quo magis vallari
se vitiorum bello undique conspicit, eo se virtutum
armis robustius accingit, et tanto minus jacula metuit,
quanto contra haec jacula venientia fortiter pectus
munit. Sequitur: In omnibus his, non peccavit
Job labiis suis. - Duobus modis labiis delinquimus,
cum aut injusta dicimus, aut justa reticemus. Nam
et si aliquando reticere culpa non esset, propheta

non diceret: « Vae mihi, quia tacui [(Isa. VI, 5)] . »
Beatus Job in cunctis quae egit, in labiis suis minime
peccavit, quia nec contra ferientem superba
dixit, nec contra suadentem reticuit. MYSTICE. Sancti
viri cum persecutionem foris intusque patiuntur,
non solum in Dei injuriis minime excedunt, sed neque
contra ipsos adversarios contumeliosa verba
jaculantur. Hinc Petrus ait: « Nemo vestrum patiatur
quasi homicida, aut fur, aut maledicus [(I Petr.
IV, 15)] . » Maledicus enim patitur, qui passionis suae
in tempore sui saltem injuria persecutoris effrenatur.
Sequitur:
VERS. 11. Igitur audientes tres amici Job omne
malum quod accidisset ei, et reliqua.- Qui ex condicto
ad afflicti consolationem veniunt, et inter se

et erga percussum quantae charitatis fuerint demonstrantur.
Quamvis et per hoc quod Scriptura
hos tanti viri amicos fuisse testatur, quia boni studii
et rectae fuerint intentionis ostenditur, sed tamen
haec ipsa illorum intentio eis ad verba prorumpentibus
ante districti judicis oculos suborta indiscretione
fuscavit. MYSTICE. Amici beati Job, et si
bona intentione ad eum conveniunt, haereticorum
tamen idcirco speciem tenent, quia ad culpam indiscrete
loquendo dilabuntur. Sancta itaque Ecclesia
cum vulnera sustinet, cum membrorum
suorum lapsus dolet, insuper alios sub Christi
nomine tolerat hostes Christi. Ad augmentum
namque doloris ejus, etiam haeretici in contentione
conveniunt, eamque, quasi quibusdam jaculis, irrationabilibus

verbis figunt. Sequitur: Convenerunt
de loco suo. Haereticorum quippe locus ipsa est superbia,
sicut e contra humilitas locus bonorum, ut
illud Salomonis. « Si ascenderit super te spiritus
potestatem habens, locum tuum ne dimiseris [(Eccle.
X, 4)] . » Haeretici igitur de loco suo veniunt, quia
contra sanctam Ecclesiam ex superbia moventur.
Eliphas interpretatur Dei contemptus. Baldad autem vetustas sola.
Dum novae vitae conversionem haeretici
negligunt, et ex sola vetustate est quod intendunt;
Sophar dissipatio speculae, vel speculatorem dissipans.
Montes namque fidelium ad contemplanda superna
se erigunt, sed dum haereticorum verba pervertere
recta contemplantes appetunt, speculam dissipare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.