PL 133, col. 132

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

conantur. Bene autem loca de quibus veniunt,
congrua haereticorum actibus describuntur. Dicitur
enim Themanites, austes [auster] Suites, loquens;
Naamatites, decor. Prius enim haeretios inordinatus
calor accendit, nitor deinde loquacitatis erigit, et
tunc demum decoros hominibus hypocrisis offendit.
Sequitur: Condixerant enim ut pariter venientes visitarent
eum et consolarentur. Condicunt sibi haeretici,
quando prava quaedam contra Ecclesiam concorditer
sentiunt, et in quibus a veritate discrepant, sibi
in falsitate concordant. Haeretici autem qui sanctam
Ecclesiam sua docere desiderant, ad eam quasi consolantes
appropinquant. Nec mirum si amici nominantur,
cum et ipsi traditori dicitur: « Amice, ad
quid venisti? » [(Matth. XXVI, 30.)] MORALITER. Amici

consolari veniunt, sed in contumelias erumpunt,
qui vitia insidiantia, virtutum faciem sumunt, sed
hostili invectione nos feriunt. Saepe immoderata
ira, justitia, dissoluta remissio, misericordia, saepe
incautus timor humilitas vult videri. Bene autem
dicitur. Condixerant enim sibi. Vicina namque est
superbia irae, remissio timori. Condicendo enim
veniunt, quae contra nos sibi ex quadam pravitatis
cogitatione sociantur. Sequitur:
VERS. 12. Cumque elevassent oculos procul, non
cognoverunt eum. - Ordo quippe consolationis est, ut
cum volumus afflictum quempiam a moerore suspendere,
studeamus prius moerendo ejus luctui concordare.
Dolentem namque non potest consolari, qui
non concordat dolori. Sed inter haec sciendum est,

quia his qui afflictum consolari desiderat, mensuram
necesse est dolori quem suscipit ponat; ne non
solum dolentem non mulceat, sed intemperate dolens,
afflicti animum ad pondus desperationis premat.
Amici vero beati Job plusquam necesse fuerat
in consolatione doluerunt, qui dum percussionem
cernunt, sed percussi mentem nesciunt, ita in immensum
luctum versi sunt, ac si percussus vir
tantae fortitudinis in plagam corporis, etiam corde
cecidisset. MYSTICE. Haeretici quique cum sanctae
Ecclesiae facta considerant, oculos levant, quia
ipsi videlicet in imis sunt. Sancta quippe Ecclesia
appetit hic mala recipere, ut possit ad aeternae remunerationis
praemium purgata pervenire. Haeretici
igitur quia pro magno praesentia appetunt, eam in

vulneribus positam non cognoscunt. Hic namque
quod in illa cernunt, in suorum cordium cognitione
non relinquunt. Sequitur: Scissisque vestibus sparserunt
pulverem super caput suum in coelum. - Sicut
vestimenta Ecclesiae cunctos fideles accipimus, ut
illud prophetae: « Omnibus his velut ornamento vestieris [(Isa. XLIX, 18)] ,
» ita haereticorum sunt
omnes qui eis concordant, inhaerentes illorum erroribus
involvuntur. Qui dum ad deteriora quotidie
ruunt, et sentiendo pejora in multis se partibus
scindunt. Sicque fit, ut scissis sequacibus malitia
eorum cogitationis aperiatur, ut discordiam dolus
patefaciat, quos spiritus gravis concordiae culpa
claudebat. Per pulverem, terrenam intelligentiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.