PL 133, col. 305

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

concilia perversitatis praebet, huc illucque
discurrit, et quaeque poterit, in bonorum laesione
suggerit. Sequitur:
VERS. 15. Oculus adulteri observat caliginem dicens:
Non me videbit oculus. - Hoc etiam juxta litteram
nil obstat intelligi, ut qui adulterium perpetrare
desiderat tenebras exquirat. Sed quia contra
haereticos sententia promitur, dignum est, ut hoc
quod dicitur mystice sentiatur. Nam Paulus ait:
« Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum
Dei [(II Cor. II, 17)] . » Adulter quippe in carnali
coitu non prolem sed voluptatem quaerit, et perversus
quisque ac vanae gloriae serviens, recte adulterare
verbum Dei dicitur, quia non per sacrum
eloquium in Deo filios gignere, sed suam scientiam

desiderat ostentare. Quem libido gloriae ad loquendum
trahit, voluptati magis quam generationi operam
impendit. Ubi apte subditur: Non me videbit
oculus, quia adulterium quod in mente agitur,
valde difficile est, ut ab humano visu penetretur.
Quod perversa mens tanto securius perpetrat,
quanto se ab hominibus videri non metuit,
quos erubescat. Sequitur: Et operiet vultum suum. - Idcirco
operit adulter faciem suam ne cognoscatur.
Omnis autem qui sentiendo vel agendo nequiter
vivit, operit vultum suum, quia ad hoc perversitate
dogmatis vel operis tendit, ut ab omnipotente
Deo in judicio recognosci non possit. Unde in fine
quibusdam dicturus est: « Nunquam novi vos. Discedite
a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII,

23). » Quid autem vultus cordis humani est, nisi
similitudo Dei? quem videlicet vultum perversus
operit, ut cognosci nesciat cum vitam suam, vel
malis actibus, vel perfidiae errore confundit. Sequitur:
VERS. 16. Perfodit in tenebris domos sicut in die
condixerant sibi et ignoraverunt lucem. - Quidnam
hoc loco domorum nomine, nisi conscientiae designantur,
in quibus habitamus contractando quid
agimus? Unde quidam sanato dicitur: « Vade in
domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi
Dominus fecerit [(Marc. V, 19)] . » Justis itaque cum
in praesenti saeculo diei prosperitates clarescunt, eis
errorum magistri perversa suadere metuunt, sed
consilia exquirunt, dejectionem prosperitatis eorum

summopere praestolantur, ut in adversitatis tenebris,
eorum mentes suadendo perfodiant, quibus
prospere viventibus perversa loqui minime audebant,
quos mox ut in adversitate viderint, exsurgant et
non nisi ex peccati merito talia illos perpeti asserunt;
quia praesentis vitae solum gloriam diligentes,
flagellum damnationem putant. In tenebris ergo
domos perfodiunt, quia bonorum mentes ex ipsa
eorum corrumpere adversitate moliuntur. Sequitur:
VERS. 17. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur
umbram mortis. - Aurora quippe mens justi est,
quae peccati sui tenebras deserens, ad lucem jam
erumpit aeternitatis, sicut de sancta quoque Ecclesia
dicitur: « Quae est ista quae progreditur quasi aurora

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.