PL 133, col. 306
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
consurgens? [(Cant. VI, 9.)] » Quo igitur justus
quisque justitiae luce irradians in praesenti vita honoribus
sublimantur, eo ante perversorum oculos
tenebrae mortis fiunt, quia qui perverse se egisse
meminerunt, corrigi pertimescunt. Semper enim
desiderant in suis pravitatibus se laxare, incorrecti
vivere. Sequitur: Et sic in tenebris quasi in lumine
ambulant. - Perversae etenim mentes gaudent in
facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium
trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem
dicitur: « Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum
facta habeant [(Eccle. VIII, 14)] . » De quibus
rursum scriptum est: « Qui laetantur cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis [(Prov. II,
14)] . » Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant,
quia ita gaudent in nocte peccati, ac si
eos lux justitiae circumfundant. Vel certe, quia
tenebrae vitam praesentem non inconvenienter
exprimunt, in qua alienae conscientiae non videntur,
lux vero nostra patria aeterna est, in qua dum
vultus prospicimus, corda nostra in nobis vicissim
videmus. Iniqui autem, quia vitam praesentem ita
diligunt, atque haec exsilii tempora complectuntur,
ac si jam in patria regnent, recte dicitur: Sic in
tenebris, quasi in luce ambulant. Sequitur:
VERS. 18. Levis est super faciem aquae. - A plurali
numero ad singularem redit, quia plerumque
unus mala inchoat, et imitando multi subsequuntur:
sed ejus principaliter culpa est, qui perversis sequentibus
exempla praebuit iniquitatis. Unde ad illum
redit crebro sententia, qui auctor exstitit in
culpa. Aquae autem superficies huc illucque aura
impellitur, et nulla stabilitate solidata movetur.
Iniqui igitur mens plus quam aquae superficies levis
est quia quamlibet hanc aura tentationis attigerit,
sine tarditate aliqua retractationis trahit. Si enim
cor fluxum cujuslibet perversi cogitamus, quid aliud
quam in vento positam aquae superficiem cernimus.
Sequitur: Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet
per viam vinearum. - Quisquis in vita praesenti
recta agit, et adversa sustinet, laborare quidem
adversitate cernitur, sed ad benedictionem
haereditatis perpetuae consummatur. Quisquis vero
perversa agit, et tamen prospera recipit, seque a
malis actibus nec donorum largitate compescit,
prosperari quidem compescitur, sed reatu perpetuae
maledictionis ligatur. Via namque vinearum, rectitudo
est Ecclesiarum. Qua in re sive haeretici cum
seu carnalem quempiam nil obstat intelligi, quia via
vinearum, id est rectitudo ecclesiarum amittitur,
dum vel fides recta vel rectitudo justitiae non tenetur.
Ille namque per viam vinearum ambulat, qui
sanctae universalis Ecclesiae praedicationem pensans,
neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine
declinat. Sequitur:
VERS. 19. Ad nimium calorem transeat ab aquis
nivium. - Idcirco iniquitas frigori comparatur,
quia peccatoris mentem torpore constringit. Unde
scriptum est: « Sicut frigidam facit cisterna aquam