PL 133, col. 311

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

loquitur, dignum non est ut ab injustis et
prave viventibus judicetur, ac si ergo dicat: Ita
cuncta ut protuli, quae tamen si ita non essent, a
vobis redargui non possem, quia dum adhuc propriae
succumbitis, alienam reprehendere fallaciam
non valetis. Sequitur: Et ponere ante Deum verba
mea. - Ante Deum quippe verba ponere est, considerato
intimo judice, exteriora dicta pensare. Vir
igitur sanctus ab amicis superbientibus, verba sua
ante Deum poni posse non aestimat. Ac si aperte
dicat: Idcirco quae loquor ponere ante judicem non
valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis.
Quod tamen et ex typo sanctae Ecclesiae nil obstat
intelligi. Quae cum de infirmis suis ab haereticorum
irrisione reprehenditur, ipsam irrisionis eorum

astutiam dedignatur. Sequitur:
CAPUT XXV.
VERS. 1, 2. Respondens autem Baldath Suhites
dixit: Potestas et terror apud eum est, - ac si aperte
dicat: Solus corda mortalium veraciter terret, qui
haec ex divinitatis suae potentia veraciter possidet,
humana enim potentia quem terrorem incutit, quae
jure ejusdem potentiae quando careat, nescit? Sequitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis.
- Bonos
quippe omnipotens Deus ad meritum provehit,
cum contra eorum vitam malos saevire permittit,
atque in concordia componuntur summa, dum confunduntur
infima, quia inde in coelestibus, electos
suos angelorum choris sociat, unde in terrenis et
infimis reproborum mores suis nutibus adversantes

portat. Sed inter haec libet inquirere, si pax in sublimibus
summa retinetur, quid est quod per angelum
Danieli dicitur: « Ego veni propter sermones
tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi
viginti et uno diebus? [(Dan. X, 12- 13.)] » Sed quia certa
angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque
gentibus sunt praelata, cum subjectorum mores
adversum se vicissim praepositorum spirituum opem
merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire
referuntur. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa
vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur,
ejusdem gentis propositus vel obtinuisse in certamine,
vel non obtinuisse perhibetur. Sequitur:
VERS. 3. Nunquid est numerus militum ejus. - In
cognitione humanae rationis supernorum spirituum

numerus non est, quia quanta sit illa frequentia
invisibilis exercitus, nescit de quo per Danielem
dicitur: « Millia millium ministrabant ei, et decies
millies centena millia assistebant ei [(Dan. VII, 10)] . »
Supernorum civium numerus infinitus et definitus
exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse nobis
innumerabilis demonstretur. Angelicos spiritus recte
Dei milites dicimus, quia eos decertare contra potestates
aereas non ignoramus, quae tamen certamina
non labore, sed imperio peragunt. Cui tamen
militiae electorum hominum numerus jungitur, qui
per sublime mentis desiderium a terrenae conversationis
servitute liberantur, de quibus per Paulum
dicitur: « Nemo militans Deo, implicat se negotiis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.