PL 133, col. 312
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
saecularibus [(II Tim. II, 4)] . » Qui licet nunc pauci
appareant, in invisibili tamen patria innumerabiles
regnant. Sequitur: Et super quem non surget lumen
illius? Lumen quippe Dei est gratia praeveniens,
quae nisi in nostro corde gratuito surgeret, profecto
mens nostra in peccatorum suorum tenebris obscura
remaneret. Sequitur:
VERS. 4. Nunquid justificari potest homo comparatus
Deo? - Versus iste superius a beato Job dicitur,
et nunc in ejus exprobratione replicatur. Omnis
namque vir justus, Dei illustratione justus est, non
comparatione. Humana quippe justitia auctori comparata
injustitia est, quia etsi in ipsa sua conditione
homo persisteret, Creatori non posset coaequari
creatura. Sequitur: Aut apparere mundus natus de
muliere? - Ac si aperte diceretur: Ne contra auctorem
suum homo superbiat, consideret unde huc venit,
et intelligat quid sit. Sequitur:
VERS. 5. Ecce luna non splendet, et stellae non sunt
mundae in conspectu ejus. - Quid per lunam nisi
cuncta simul Ecclesia? quid per stellas, nisi singulorum
bene viventium animae designantur? Qui dum
inter pravorum hominum conversationes magnis
virtutibus eminent, quasi in tenebris noctis lucent.
Unde per Paulum quoque discipulis dicitur: « Inter
quos lucetis sicut luminaria in mundo [(Phil. II, 15)] . »
Quia enim sancta Ecclesia lunae appellatione exprimitur,
Propheta testatur dicens: « Elevatus est sol,
et luna stetit in ordine suo. » Luna ergo non splendet,
et stellae non sunt mundae in conspectu ejus,
quia nec sancta Ecclesia virtute propria tot miraculis
emicat, nisi hanc praevenientis gratiae dona perfundant,
nec singulorum bene viventium mentes a peccatorum
maculis mundae sunt, si remota pietate
judicentur, quia apud districti judicis oculos sua
unumquemque corruptibilitas inquinat, nisi hunc
quotidie gratia parcentis tergat. Sequitur:
VERS. 6. Quanto magis homo putredo, et filius hominis
vermis? - Ac si aperte diceretur: Si ipsi
quoque esse sine contagio non valent, qui inter praesentis
vitae tenebras virtutibus lucent, quanto reatu
iniquitatis obstricti sunt qui adhuc carnaliter vivunt?
Si a peccato liberi esse nequeunt qui jam in coelestibus
desideriis conversantur, quae peccatorum pondera
tolerant qui carnis suae voluptatibus dediti,
adhuc putredinis jugum portant? Hinc Petrus ait:
« Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi
parebunt? [(I Petr. IV, 18.)] » Recte quippe homo putredo,
filius vero hominis vermis vocatur. Primus
quippe homo putredo, non vermis, quia et si per
mortem putruit, non tamen ex putredine per nativitatem
venit. Qui autem filius est vermis dicitur, quia
jam ex mortalium corporum corruptione propagatur.
Sequitur:
CAPUT XXVI.
VERS. 1, 2. Respondens autem Job dixit: Cujus
adjutor es? Nunquid imbecillis? et sustentas brachium
ejus qui non est fortis? - Adjuvare imbecillem
charitatis est, adjuvare vero potentem velle, elationis.