PL 133, col. 313
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
Ac si ergo aperte dicat: Dum eum juvare niteris sub
cujus magnitudine succumbis, omne quod impendis
solatium, de ostentatione est, non de pietate. Sed
inter haec sciendum est, quia plerumque etiam Deum,
qui videlicet imbecillis non est humiliter agentes adjuvamus.
Unde et per Paulum dicitur: « Adjutores
enim Dei sumus [(I Cor. III, 9)] . » Nam cum ei (quem
ipse per internam gratiam infundit) nos exhortationis
voce concurrimus, hoc quod ille per spiritum agit
intrinsecus, nos exterius ministerio vocis adjuvamus.
Sequitur:
VERS. 3. Cui dedisti consilium? forsitan illi qui
non habet sapientiam. - Dare stulto consilium, charitatis
est; dare sapienti, ostentationis; dare vero
ipsi sapientiae, perversitatis. Sequitur: Et prudentiam
tuam ostendisti plurimam. - Omnis cui prudentia
recta est, plurima non est, quia juxta Pauli vocem,
« non plus appetit sapere, quam oportet sapere [(Rom. XII, 3)] .
» Cui vero plurima, non est recta,
quia dum ultra modum tenditur, in quolibet latere
culpae declinatur. Prudentiam vero suam plurimam
ostendunt qui prudentiores videri prae aliis appetunt.
Sequitur:
VERS. 4. Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit
spiramentum? - Per spiramentum vivimus, per
prudentiam sapientes sumus. Prius autem nostrum
est vivere, postmodum sapere, quia ut sapientes esse
possimus, prius agitur ut simus. Qui ergo vitam
dedit, ipse procul dubio et prudentiam contulit.
Baldath autem, qui beatum Job pro culpa flagellatum
credidit, occultum Dei judicium, quod venerari humiliter
debuit, superba nisus est temeritate penetrare.
Ipsi ergo se per prudentiam praetulit, cujus judicium
non intelligendo judicavit. Sequitur:
VERS. 5. Ecce gigantes gemunt sub aquis. - Dignum
quippe erat, ut per increpationem prius tumorem
sapientiae terrenae retunderet, et per doctrinam postmodum
ad plena mysteriis verba transiret. Gigantes
autem vel apostatas angelos, vel superbos quosque
homines nil obstat intelligi. Hinc enim per prophetam
dicitur: « Mortui non vivent, gigantes non resurgent [(Isa. XXVI, 14)] .
» Hinc rursum scriptum est:
« Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum
commorabitur [(Prov. XXI, 16)] . » Ac si ergo diceret:
Cur de scientia homo superbiat, cum ignorantiae
abyssus et ipsos superbissimos angelorum spiritus
premat? Si autem gigantum nomine potentes hujus
saeculi designantur, in aquis possunt populi signari,
Joanne attestante, qui ait: « Aquae sunt populi [(Apoc. XVII, 15)] .
» Bene autem contra superbientem
dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Quia
elati omnes dum in hac vita assequi honorum celsitudinem
cupiunt, sub ponderibus populorum gemunt.
Nam quantum quis hic altius erigitur, tanto curis
gravioribus oneratur, eisque ipsis populis mente in
cogitatione supponitur, quibus superponitur dignitate.
Sequitur: Et qui habitant cum eis. - Ac si dieat:
Pariter gemunt, qui gloriae eorum ex delecta
tione sociantur. Sequitur: