PL 133, col. 316

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

saecularium corda concorditer credunt. Quis hic
superbus nominatur, nisi ille qui dixit: « Ascendam
super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo [(Isa. XIV, 14)] .
» Et de quo voce Dei dicitur: « Qui
factus est ut nullum timeret, et ipse est rex super
omnes filios superbiae [(Job XLI, 24, 25)] . » Notandum
vero quod non ait fortitudo, sed prudentia ejus
percussit superbum. - Nam quamvis sicut dictum
est, propter naturam simplicem Dei, fortitudo sapientia
sit, Dominus tamen diabolum quantum ad
faciem exspectat [spectat] non virtute, sed ratione
superavit. Ipse namque diabolus in illa nos parentis
primi radice supplantans, sub captivitate sua quasi
juste tenuit hominem, qui libero arbitrio conditus ei
injusta suadenti concessit. Sed dum audacter eum,

in quo nihil sibi competebat, appetiit, jure illum,
quem quasi juste tenebat, amisit. Prudentia itaque,
non virtute percussus est, quia dum ad tentandum
Deum solvitur, ab homine possidendo religatur, ut
inde eum qui sub ipso erat, perderet; unde cum illo
qui super ipsum est, congredi praesumpsisset. Sequitur:
VERS. 13. Spiritus ejus ornavit coelos. - Quos
coelos, nisi eos de quibus scriptum est: « Coeli
enarrant gloriam Dei? [(Psal. XVIII, 2.)] » Quos tunc
ornavit Spiritus, cum replevit quod Luca referente,
didicimus qui ait: « Factus est repente de coelo
sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et
replevit totam domum ubi erant sedentes, et apparuerunt
illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque

supra singulos eorum, et repleti sunt omnes
Spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis,
prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis [(Act. II,
2, 3, 4)] . » Sequitur: Et obstetricante manu ejus, eductus
est coluber tortuosus. - Quis enim colubri
nomine appellatur, nisi antiquus hostis et lubricus
et tortuosus, qui decipiendo homini colubri ore locutus
est? De quo per prophetam dicitur: « Leviathan
serpentem vectem tortuosum [(Isa. XXVII, 1)] . »
Cavernae hujus lubrici corda fuerunt iniquorum,
quae quia ad pravitatem propriam traxit, quasi in
eorum habitatione requievit: sed obstetricante
manu Domini, tortuosus coluber de propriis cavernis
expulsus est, quia dum nobis divina gratia medetur,
is qui nos tenuerat antiquus hostis, a nobis ejicitur,

sicut incarnata Veritas dicit: « Nunc princeps
hujus mundi ejicitur foras [(Joan. XII, 31)] . »
Unde jam nunc sanctos omnes non tenendo possidet,
sed tentando persequitur. Nam quia in eis intrinsecus
non regnat, contra eos extrinsecus pugnat.
Sequitur:
VERS. 14. Ecce haec ex parte dicta sunt viarum
ejus, et cum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius
intueri? - Quid hoc loco viarum nomine, nisi actiones
Domini appellari? Unde et per prophetam Dominus
dicit: « Non enim sunt viae meae sicut viae vestrae [(Isa. LV, 8)] .
» Adventum ergo Dominicum narrans ex parte vias
Dei retulerat, quia alia ejus actio fuit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.