PL 133, col. 317
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
qua nos condidit, alia qua redemit. Ea itaque, quae
de Domini actione narrat, extremi judicii comparatione
levigans ait. Ecce ex parte dicta sunt viarum
ejus, quod et parvam stillam sermonum ejus appellat,
quia quidquid altum, quidquid terribile in hac vita
positi de ejus consideratione cognoscimus, ex
immensitate secretorum coelestium, velut tenuis ad
nos gutta superni liquoris emanat. Et quis poterit
VERS. 1. Addidit quoque Job assumens parabolam
suam, et ait. - Quo profecto versu ostenditur hujus
sanctissimi viri dicta quam mystice sint prolata,
dum parabola id est similitudo assumpta narratur ab
eo qui nihil inferius per comparationem vel similitudinem
loquitur. Ad eam itaque similitudinem
cuncta trahenda sunt, qua figurate Ecclesia designatur,
et in ipso quidem locutionis exordio dicta
aperte prolata sunt, sed subjectis obscuritatibus
implicantur. Sequitur:
VERS. 2. Vivit Deus, qui abstulit judicium meum;
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam
meam. - Quibus nimirum verbis beatus Job et sua
narrat, et Ecclesiae tempora afflicta significat, in
quibus aperta infidelium pervicacia premitur, et persecutionis
amaritudine perturbatur. Duobus namque
modis Ecclesia ab adversariis tentari solet, ut videlicet
persecutionem aut verbis patiatur aut gladiis.
Nunc vero de ea persecutione loquitur, in qua non
gladiis, sed falsis assertionibus lacessitur. Vir itaque
sanctus sanctae Ecclesiae typum gestans, ut Deum
esse fateatur, ait: Vivit Deus. Ut vero res humanas
eum curare perhiberet, subdidit: Qui abstulit judicium
meum, et ad amaritudinem adduxit animam
meam. Ista enim quae patitur, non casu se perpeti,
sed Deo omnia disponente, testatur; ne tentatori
suo amaritudinis suae potestatem tribuit, sed auctori.
Sequitur:
VERS. 3, 4. Quia donec superest halitus in me, et
spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea
iniquitatem, nec lingua meditabitur mendacium. - Quod
prius iniquitatem, hoc postmodum repetens
mendacium dixit. Nam et omne mendacium iniquitas
est, et omnis iniquitas mendacium, quia profecto ab
aequitate discrepat quidquid a veritate discordat. Sed
inter hoc quod ait loqui, postmodum subdidit meditari,
magna distantia est. Nonnunquam enim pejus
est mendacium meditari, quam loqui. Nam loqui
plerumque praecipitationis est, meditari veto studiosae
pravitatis, quamvis nonnumquam sit aliquod mendacii
genus culpae levioris, si quisquam praecipitando
mentiatur. Sed quia scriptum est: « Os quod mentitur
occidit animam [(Sap. I, 11)] ; » et: « Perdes