PL 133, col. 321
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
intelligentia terrena deprimuntur. Sequitur: Et
viduae ejus non plorabunt. - Quas viduas ejus accipimus,
nisi subjectas ejus plebes morte illius feliciter
destitutas? Quia saepe ut diximus, dum praedicator
erroris ad aeterna supplicia rapitur, subjectae plebes
illius ad cognitionis verae gratiam revertuntur. His
enim plebibus perversus praedicator quasi maritus
praefuit, quia male eis conjunctus inhaeserat corruptor
mentis. Nequaquam ergo viduae vel destitutae
plorant, quia morte pravi doctoris viam veritatis
inveniunt, ex ejus interitu affligi posse videbantur.
Vel certe non plorant viduae, quia in suo errore
remanentes dum sanctum fuisse aestimant praedicatorem
suum, spe falsa ne lugeant, consolantur.
Sequitur:
VERS. 16, 17. Si comparaverit sicut terra argentum,
et sicut lutum praeparaverit vestimenta. Praeparabit quidem,
sed justus vestietur illis, et argentum innocens
dividet. - Argentum intelligi sacri eloquii claritas
solet, sicut alias dicitur: « Eloquia Domini eloquia
casta, argentum igne probatum [(Psal. XI, 7)] . » Horum
scilicet argentum, id est haereticorum eloquium,
terrae est comparatum quia de Scriptura sacra ut
aliquid sciant, ex appetitu terrenae laudis elaborant.
Qui etiam sicut lutum vestimenta praeparant, quia
fluxe et inquinabiliter ea quibus se tueri volunt,
Scripturae sacrae contexunt testimonia. Praeparabit
quidem, sed justus vestietur illis. Justus ergo vestietur
eis vestimentis quae praeparavit injustus; quia vir
sanctus eisdem sententiis ad veritatem utitur, quibus
se perversus quisque doctum ostendere contra
veritatem conatur. Et argentum innocens dividet.
Argentum est innocentem dividere, eloquia Domini
minute discreteque exponere, et unicuique quod
digne congruat coaptare. Nam eloquium Domini,
quod hic argentum vel vestimenta hoc alibi spolia
nominantur. Quod etiam Psalmista testatur per
comparationem dicens: « Laetabor ego super eloquia
tua, sicut qui invenit spolia multa [(Psal. CXVIII,
162)] . » Sequitur:
VERS. 18. Aedificavit sicut tinea domum suam, et
sicut custos fecit umbraculum. - Tinea sibi domum
corrumpendo aedificat, nec meliori comparatione
haereticus demonstrari potuit, qui locum suae perfidiae
non nisi in mentibus quas corruperit, fecit, qui etiam
sequaces suos ab aeterno igne esse liberos pollicetur.
Spondet quippe eis refrigerium quietis aeternae, sed
verba ejus soliditatem non habent, quia plenitudine
veritatis carent. Unde et subditur: Et sicut custos
fecit umbraculum. Umbraculum namque custodis
nullo fundamento solidatur, sed tempore mox transeunte
destruitur, et promissa ab haereticis requies
cum tempore destruitur, quae post hanc vitam nullatenus
invenitur. Sequitur:
VERS. 19. Dives cum dormierit, nisi secum aufert,
aperit oculos suos et nihil inveniet. - Cui nimirum
sententiae Psalmista concinens dicit: « Turbati sunt
omnes incipientes corde, dormierunt somnum
suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in