PL 133, col. 322
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
manibus suis [(Ps. LXXV, 5)] . » Res suas cum moreretur
secum tolleret, si ad potentis vocem cum
viveret sibi tulisset. Nam terrena omnia quae servando
amittimus, largiendo servamus. Sed quia
homo ex anima constat et corpore, cum unius rei
somnus dicitur, alterius vigilia demonstratur, quia
cum corpus obdormiscit in morte, tunc anima vigilat
in vera cognitione. Et dormit ergo dives et
oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima
videre cogitur quod praevidere contempsit. Aperit
oculos suos et nihil inveniet, quia illic aperit ad supplicia
quos hic ad misericordiam clausos habebat.
Aperit oculos, et pietatis fructum non inveniet, quos
clausos his tenuit cum viveret. Sequitur:
VERS. 20. Apprehendet eum quasi aqua inopia,
nocte opprimet eum tempestas. - Videamus nunc
inopiam divitis ardentis, cujus tantum fuit abundantia
epulantis. Ait enim: « Pater Abraham, miserere
mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum
digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia
crucior in hac flamma [(Luc. XIX, 24)] . » Non autem
immerito aquae tunc illa inopia comparatur, quia in
inferno cruciat, qui susceptos in profundis absorbens
solet lacus designari nomine. Unde per prophetam
humani generis voce dicitur: « Lapsa est
in lacum vita mea [(Thren. III, 53)] . » Tempestatis
vero nomine, judicii turbinem designat, quod etiam
Psalmista testatur dicens: « Deus noster manifeste
veniet, Deus noster et non silebit [(Psal. XLIX, 3)] . »
Et quia ipsa venturi exitus ignorantia nox vocatur,
nocte eum opprimet tempestas, id est, turbo divini
judicii eum dum ignorat, apprehendit. Sequitur:
VERS. 21. Tollit eum ventus urens. - Quis hoc
loco ventus urens, nisi malignus spiritus vocatur,
qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad
aeternitatem suppliciorum trahat? Perversum ergo
quemlibet ventus urens dicitur tollere, quia insidiator
malignus spiritus, qui viventem quemque accendit
ad vitia, morientem trahit ad tormenta. Hinc
Jeremias: « Ollam succensam video, et faciem ejus
a facie Aquilonis [(Jer. I, 13)] . » Sequitur: Et velut
turbo rapit eum de loco suo. Locus perversorum est
temporalis vitae dilectio, et carnis voluptas. Quasi
turbine igitur unusquisque de loco suo rapitur, cum
a cunctis suis delectationibus, extremo territus die,
separatur. De quo extremo die apte subjungitur:
VERS. 22. Et mittet super eum, et non parcet. - Peccatorem
quotiens Deus feriendo corrigit, ad hoc
flagellum mittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in
peccato permanentem feriendo concludit, flagellum
emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum
emisit ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne
parcat. In hac namque vita, Dominus tanto magis
studet ut parcat quanto magis exspectando flagellat.
Sequitur: De manu ejus fugiens fugiet. - Ille etenim
fugit de manu ferientis, qui pravitatem suae
corrigit actionis. Vel certe quia in sacro eloquio
manus operatio solet intelligi, de manu percussi