PL 133, col. 323

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis
relinquit. Unde adhuc subditur:
VERS. 23. Stringit, stringet super eum manus
suas. - Manus quippe stringere est vitae suae opera
rectitudine confirmare. Unde etiam Paulus ait: « Remissas
manus, et dissoluta genua erigite [(Hebr. XII,
12)] . » Dum itaque alienum interitum conspiciunt,
revocantur ad cor, ut recogitent suum, et unde alius
ad tormenta ducitur, a tormento alius inde liberatur. Stringit
ergo super eum manus suas, quia conspicit in
aliena poena quod timeat, et dum delinquentem sic
percussum respicit, dissoluta opera sua justitiae
vigore constringit. Hinc scriptum est: « Laetabitur
justus cum viderit vindictam [(Psal. LVII, 11)] . » et reliqua.
Sequitur: Et sibilabit super illum, intuens locum

ejus. - Quid in sibilo, nisi intentio admirationis
exprimitur? Si vero in sibilo fortasse alia significatio
quaeritur, moriente peccatore hi qui interitum
ejus aspiciunt, os in sibilo stringunt, dum ad ea quae
contempserant verba spritalia convertuntur, ut jam
credere et praedicare incipiant, quae prius dum iniquum
florere cernerent non credebant. Hinc Salomon
ait: « Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus [(Prov. XXI, 11)] .
» Vir igitur sanctus postquam
potentum poenas qui extolluntur in saeculo sufficienter
explevit, rursum ad haereticorum superbiam, qui
extolluntur in eloquio verba convertit. Nam sequitur:
CAPUT XXVIII.
VERS. 1. Habet argentum venarum suarum principia,
et auro locus est in quo conflatur. - In argento eloquium,

in auro vitae sapientiae claritas designari
solet. Et quia haeretici sic de eloquii sui nitore superbiunt,
ut nulla sacrorum librorum auctoritate
solidentur: qui libri ad loquendum nobis quasi quaedam
argenti venae sunt, quia de ipsis locutionis
nostrae originem trahimus, eos ad sacrae auctoritatis
paginas revocat, ut si vere loqui desiderant, inde
sumere debeant quid loquantur, et ait: Habet argentum
venarum suarum principia. Ac si aperte dicat:
Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse
esse ut causarum origines a sacris paginis
sumat. Vera siquidem fidelium sapientia, cui universalis
Ecclesia locus est, tribulationem vobis persequentibus
patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus

persecutionis vestrae igne purgatur. Unde
scriptum est: « In igne probatur aurum et argentum,
homines vero receptabiles in camino humiliationis [(Eccli. II, 5)] .
» Quo in loco hoc quoque potest
convenienter intelligi, ut de sua stulta haeretici passione
videantur increpari. Nam saepe pro Jesu Christi
Domini ac Redemptoris nostri nomine multa patiuntur,
seseque eisdem passionibus ejus fieri martyres
sperant: quibus sancti viri voce nunc dicitur: Auro
locus est, in quo conflatur. Nam juxta hoc quod jam
et ante nos dictum est: « Quisquis extra Ecclesiae
unitatem patitur, poenas pati potest, martyr fieri
non potest, » quia, auro locus est in quo conflatur.
Quid itaque ad haec haeretici dicitis? Conflari per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.