PL 133, col. 324

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

afflictionem carnis, vel etiam per martyrium vultis,
sed locum quo debeatis conflari nescitis. Sequitur:
VERS. 2. Ferrum de terra tollitur. - Solent haeretici
de justitiae suae contra nos elatione gloriari, atque
opera sua ostentationis inflatione jactari, nosque iniquos
ut diximus, aut esse, aut fuisse criminantur.
Per humillimam ergo confessionem et veracem defensionem
contra eos vir sanctus loquitur dicens: Ferrum
de terra tollitur. Ac si aperte dicat: Fortes igitur
qui acutissimis linguarum gladiis in hac acie
defendendae fidei ferrum fiunt, aliquando terra in
infimis actionibus fuerunt. Peccanti quippe homini
dictum est: « Terra es, et in terram ibis [(Gen. III, 20)] . »
Sed de terra ferrum tollitur, cum fortis propugnator
Ecclesiae a terra, quam prius tenuit, actione separatur.

Non ergo debet in eo despici quidquid fuit,
qui jam accepit esse quod non fuit. Sequitur: Et
lapis solutus calore in aes vertitur. - Tunc lapis calore
solutus, cum cor durum atque a divini amoris
igne frigidum, eodem divini amoris [igne] tangitur,
et in fervore spiritus liquatur, ut ad sequentem vitam
desideriorum aestu ardeat, quam prius audiens insensibilis
manebat, ex quo ardore scilicet et emollitur
ad amorem, et operatur ad operationem, ut sicut
prius durus fuerat in amore saeculi, ita se fortem
postmodum exerceat in amore Dei; et quod ante
audire renuebat, et credere et praedicare incipiat.
Sequitur:
VERS. 3. Tempus posuit tenebris, et universorum
finem ipse considerat. - Tempus posuit tenebris, iniquis

videlicet modum, quod iniqui esse desistant,
unde eisdem per Apostolum dicitur: « Eratis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino [(Eph. V,
10)] . » Sicut aliis quoque discipulis isdem doctor
egregius dixit: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit.
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et
induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus [(Rom. XIII, 12)] .
» Universorum nomine electos
et reprobos voluit comprehendi. Nam bona faciens
et ordinans Deus, mala vero non faciens, sed ab
iniquis facta ne inordinate eveniant, ipse disponens,
considerat universorum finem, et patienter tolerat
omnia, atque intuetur electorum terminum, quod
ex malo mutentur ad bonum. Intuetur etiam reproborum

finem, quod e malo opere dignum trahantur
ad supplicium. Sequitur:
VERS. 4. Lapidem quoque caliginis et umbram mortis
dividit torrens a populo peregrinante. - Quid durius
illa perfidia Judaeorum? quid populus, qui auctorem
vitae videre per finem noluit, quem per prophetam
praedixit, nisi lapis caliginis fuit? quia et crudelitate
durus fuit, et infidelitate nebulosus. Qui alio quoque
vocabulo, umbra mortis dicitur. Umbra quippe alis
exprimitur, qualia ejus rei de qua trahitur fuerint
lineamenta. Quis autem mortis nomine, nisi diabolus
vocatur? De quo per quamdam ministri sui significationem
dicitur: « Nomen illi mors [(Apoc. VI, 8)] . »
Cujus ille populus umbra exstitit, quia iniquitatem
illius sequens, ejus in se imaginem expressit. Quid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.