PL 133, col. 325

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

vero torrentis nomine, nisi ille a conspectu tremendi
judicis per ultimum examen egrediens, atque electos
et reprobos dividens, ignis vocatur? Unde per prophetam
dicitur: « Fluvius igneus rapidus, qui egrediebatur
a facie ejus [(Dan. VII, 10)] . » Quis autem
in hoc mundo peregrinatur populus, nisi qui ad sortem
electorum currens, habere se patriam novit in
coelestibus? Et tanto magis illic sperat invenire se
propria, quanto hic cuncta quae praetereunt esse a
se deputat aliena. Hinc Paulus ait: « Dum sumus
in hoc corpore, peregrinamur a Domino [(II Cor. V,
6)] . » Potest fortasse in torrentis nomine ipsa irrigatio
sanctae praedicationis intelligi, juxta id quod
per Salomonem dicitur: « Oculum qui subsannat
patrem, et despicit partum matris suae, effodiant

illum corvi de torrentibus [(Prov. XXX, 17)] . » Sanctorum
quippe praedicatio obduratas mentes reproborum
deserit, et ad pia humilium se corda convertit.
Sequitur: Et eos quos oblitus est pes egentis
hominis, et invios. - Quis hoc loco alius accipitur
egens homo, nisi ille de quo per Paulum dicitur:
« Qui propter nos egenus factus est dum esset dives? [(II Cor. VIII, 6.)]
» Cujus videlicet egentis hominis
pedes sancti praedicatores fuerunt, per quorum profectus
praesentiam gentilitatem circumens, mundum
perambulavit universorum. Sed eorum qui umbra
mortis et lapis caliginis exstiterunt, pes hominis
egentis oblitus est, quia in ipso initio nascentis Ecclesiae
dum sancti apostoli coelorum regnum Judaeae
praedicare voluissent, videntes quod in eis nihil omnino

proficerent, ad praedicandum gentibus defluxerunt,
sicut ipsis in suis Actibus dicunt: « Vobis
oportebat primum loqui verbum Dei, sed quomodo
repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae,
ecce convertimur ad gentes [(Act. XIII, 46)] . » Quos
recte quoque et invios vocat, quia dum infidelitate
sua obdurati sunt, verbis vitae ad cor viam praebere
noluerunt. Sequitur:
VERS. 5. Terra de qua oriebatur panis in loco suo
igne subversa est. - Panem Judaea dare consueverat,
quae legis verba proferabat, sed haec terra in loco suo
igne subversa est, quia fidelium signa conspiciens,
invidiae se fasce concremavit. Quia enim semper
invidia de superbia nasci solet, in loco suo igne
periit, quae idcirco arsit invidia, quia superbiam non

relinquit. Sequitur:
VERS. 6. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius
aurum. - Quid enim hoc loco per lapides nisi sanctorum
ac fortium mentes accipimus? In Scriptura
etenim sacra aliquando lapides in malo, aliquando
vero in bono accipi solent. Hinc Joannes [Lucas] ait:
« Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios
Abrahae [(Luc. III, 8)] . » Hinc Petrus ait: « Et vos
tanquam lapides vivi superaedificamini domos spiritales [(I Petr. II, 5)] .
» Sapphirus quidem lapis colorem
aeris habet, et quia de Judaea nunquam sanctae
animae, quae coelestem vitam ducerent, defuerunt,
dicitur: Locus sapphiri lapides ejus. Et quam
magna vitae ac sapientiae claritate per fidem fulsit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.