PL 133, col. 326
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
adjungitur: Et glebae illius aurum. Quid per
glebas, nisi collectiones singulorum ordinum ac
multitudines designantur? Glebae autem ex humere
et pulvere constringuntur. Omnes ergo qui rore
gratiae infusi ex mortis debito pulverem se esse
veraci cognitione confessi sunt, dum vitae virtute
clarescerent, quasi aureae in illa glebae jacuerunt.
Glebas haec terra habuit in prophetis, glebas in
doctoribus, glebas in Patribus antiquis, qui magna
se infusione gratiae in professionis et operis unanimitate
tenuerunt. Sequitur:
VERS. 7. Semitam ignorabit avis, nec intuitus est
eam oculus vulturis. - Quis hoc loco avis nomine
nisi ille signatur, qui corpus carneum quod assumpsit,
ascendendo ad aethera libravit? Qui apte quoque
etiam vulturis appellatione exprimitur, qui manens
in altitudine divinitatis suae, quasi quodam
volatu sublimi, cadaver mortalitatis nostrae conspexit
in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit.
Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et, dum
mortuum animal petiit, mortem apud nos, qui apud
se erat immortalis, invenit. Sed hujus vulturis oculus
fuit intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum
mortuus ab aeterna morte nos liberavit. Ille
ergo perfidus Judaeae populus mortalem vidit, sed,
quod morte sua nostram mortem destrueret, minime
attendit. Conspexit quidem vulturem, sed oculos
vulturis non aspexit, qui dum humilitatis ejus vias
quibus nos ad alta sublevavit, considerare noluit,
semitam avis ignoravit. Neque enim pensare studuit
quod ejus humilitas non levaret ad coelestia, et mortis
ejus intentio reformaret ad vitam. Sequitur:
VERS. 8. Non calcaverunt eam filii institorum nec
pertransivit per eam leaena. - In cunctis Latinis codicibus
institores positos reperimus, in Graecis vero
negotiatores invenimus. Qui hoc loco institores,
nisi prophetae sancti vocati sunt, qui Synagogae mores
ad fidem instruere prophetando curaverunt?
Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur,
qui ut Deum hominem crederent, ad eamdem fidem
ex eorum sunt praedicatione generati. Calcarent
quippe institorum filii, si praedicatores sancti ejusdem
Synagogae vitia calce virtutis premerent. Si autem
institores eosdem sanctae Ecclesiae praedicatores accipimus,
institorum filios pastores et doctores, qui
apostolorum viam secuti sunt, nil obstat intelligi.
Qui Synagogam minime calcaverunt, quia dum eorum
Patres, id est, apostoli ab illa repulsi sunt, ipsi
quoque ab ejus vocatione cessaverunt. Per quam
videlicet Synagogam leaena non pertransiit, quia
sancta Ecclesia collectioni gentium dedita nequaquam
se ad illum Judaeae populum diutius occupavit.
Recte autem Ecclesia leaena nuncupatur, quia male
viventes in vitiis ore sanctae praedicationis interficit.
Ecclesia itaque per Synagogam transiit, sed non
pertransiit, quia ex illa ad fidem paucos rapuit. Sequitur:
VERS. 9. Ad silicem extendit manum suam, subvertit
a radicibus montes. - Manum quippe ad silicem