PL 133, col. 44
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
prae omnibus semper mihi pium esse atque dulce,
vel aliis aliquid de eo narrare, vel meae utilitati
quiddam conferre. Ast ego non immemor illius quod
scriptum est: Sapientiam sanctorum narrant populi,
et laudem eorum nuntiat Ecclesia; assumpto sermone
ejus illis, ut percunctati sunt, coepi originem exponere.
Quo audito indiderunt mihi, si eum (ut tunc
profitebar) diligerem; prolata verbis sine dilatione,
ut bonae haereditatis commoda posteris transcripta
dimitterem. Itaque corde volutans horum virorum
vehementer praecepta amantium [ al., amans], prius
(ut moris est monachorum) conticui ad modicum,
veritus, ne temerario ore tanti viri vitam potius
narrando dehonestarem, quam digne describerem;
et quod nec grammaticae artis locutio mea decoraret
verba, neque dignus videbar hujus sanctissimi viri
narrare vitam, etiam si loquendi adesset facultas.
Testes profert auctor. Visa et audita narrat. Multorum nomina cur silet.