PL 133, col. 45

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

2.
Assumpto itaque opere, cum medullatis lacrymis
virginis Creatorem et Filium invocare coepi,
ejusque comparem sanctum Spiritum tributorem
linguarum, distributoremque sermonum, qui aperit
os mutorum, et disertas facit linguas infantium: ut
qui me dudum voluit frigescere saeculo, et in amorem
tanti patris esse accensum; omni destitutum litterarum
auxilio facundum esse suo concedat afflatu.
Quapropter, dilectissimi, quia vestra exhortatione
compulsus tantum opus audacter sumpsi, ut ad finem
usque perducam, vestris orationibus me adjuvare
dignemini. Sed si quis forte haec legerit, vel alio legente
audierit, obsecro ne horrescat, aut irrideat,
vel ficta temerario ore dicere praesumat, et quasi
derelicto a Deo mundo hactenus talem Ecclesia non
valeat edere virum, cui dudum inquiens promisit
Christus: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem
saeculi. Ego tamen Jesum testor, quia

multa de eo mihi praeter haec quae narro, magister
meus Arnulfus jurejurando solitus erat recitare, quibus

Odonis summa vitae.

3.
Odo igitur, vir beatissimus, ex Francorum
prosapia exstitit oriundus, sed intra domum Guillelmi
robustissimi ducis Aquitaniae est alitus. Nono
decimo aetatis suae anno apud beatum Martinum Turonis
est tonsus, ibique grammaticae artis liberalibus
studiis educatus. Deinde apud Parisium dialectica
musicaque a Remigio doctissimo viro est in tructus,
et tricesimo ortus sui anno Burgundiam petiit ibique
per quindecim annos sub Bernone abbate monasticam
vitam duxit. Postmodum vero abbas ordinatus,
Franciarum, Aquitaniarum, Hesperiarumve partium,
atque urbis Romanae consistentium coenobiorum effectus
dux et pater dulcissimus.
Auctoris fortuna.

4.
Anno itaque Dominicae incarnationis nongentesimo
tricesimo nono, et ejus aetatis sexagesimo,
in monastica religione tricesimo anno Romam veniens,
me miserum terrenis irretitum nexibus reperit,
miseransque suo rete piscatus est, atque coenobium
sancti Petri Ticini positus usque perduxit.
Parvo ibi tempore ab Hugone rege detentus, praedicto
viro domno Hildebranno regularibus disciplinis
me tradidit educandum. Non post multo Romam
veniens, me infelicem dignatus est sibi socium
sumere; et quem canonicum parentibus abiens rapuit,
rediens postmodum monachum reduxit. Illis
praeterea diebus dum iter carperemus, simul loquelis
alternantibus, postposito pudore, et veluti monastico
procul posito tramite, audacter erupi in
vocem, atque sui ortus et habitus vitam conversationemve
non veritus sum ab eo diligenter inquirere,
pariterque ut mihi dignaretur exponere proclivius

coepi rogare. Ille quippe, uti semper solitus erat,
paululum conticuit: deinde terso faciei rubore,
atque ab intimo corde suspiria trahens, suam mihi
originem coepit exponere: sed tamen illius verba
lacrymis et gemitibus erant plena.
Odo Joanni narrat patris sui religionem, et vitae suae primordia.
5.
« Pater, inquit, meus Abbo est vocatus, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.