PL 133, col. 46
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
se testatus est interfuisse; similiter Hucbertus,
Tiberinae [ al., Tibertinae] Ecclesiae episcopus,
atque unus ex nostris fratribus, nomine Landricus:
e quibus minime scribere curavi, et non ob aliud,
nisi quia dum inhianter ejus non obsequebantur
viam, eorum nolui sumere testimonia, quae videlicet
si vellem describere, sufficere arbitror posse in laudem
cujuslibet antiqui patris et apostolici viri. Ea
nimirum scribere bene complacuit, quae quasi de
alio narrante ex ejus ore sumpsi, et meae memoriae
commendavi. Deinde quae domnus Hildebrandus, vir
nempe veridicus et Cluniaci coenobii praepositus, in
regularibusque disciplinis praeceptor meus, mihi et
multis aliis est professus. Interim deprecor o charissimi,
ut a me progenitorum suorum, caeterorumque
Gallorum, cum quibus ipse adolevit, nomina non
requiratis, quos neque vidi, neque facultas videndi
aliquando se mihi praebuit: et quia regularibus disciplinis
tunc eram arctatus, saltem nec licuit percunctare,
praecipueque cum me tellus Italica edidit, et
intra septa Ecclesiae nutrivit.
LIBER PRIMUS.
alterius moris esse videbatur et actibus, quam nunc
homines praesentis temporis esse videntur. Veterum
namque historias, Justiniani Novellam memoriter
retinebat. In suo nempe convivio evangelicus semper
resonabat sermo. Verum si quando lis quoquo modo
inter partes fuisset orta, tanta in eum censurae excreverat
veritas, ut undique omnes ad eum ob diffiniendi
proficiscerentur gratiam, qua de causa omnibus
charus erat, praecipueque apud Guillelmum
robustissimum comitem, qui eo tempore Aquitaniam,
Gutiamque [ al., Gothiam] suo jure tenebat. Multo
quidem assueverat sanctorum pervigil celebrare vigilias.
Noctem vero illam, qua angelis et hominibus
pax est reddita, et Christus Dominus mundum visitans
a virginali utero est egressus, tanquam sponsus
de thalamo summo, in silentio cum lacrymis et orationibus
transigebat. Dum ergo has excubias diligenter
celebraret, menti suae suggestum est, ut Domino
peteret ob virginis partum condonari sibi filium, talique
instantia precum maternum denuo jam emortuum
meruit suscitare uterum. Saepius enim retulit
pater meus, nonnullis talem fuisse ordinem meae
nativitatis.
6.
« Per illud namque infantiae meae tempus contigit
illum ingredi septa cubiculi, meque ibi super
cunabulum sine custode reperit: huc illucque circumspiciens,
cum neminem videret, suis me manibus
elevavit, et corde sursum respiciens: Suscipe,
ait, gemma sacerdotum, Martine, hunc puerum, deponensque
me super eumdem quo elevavit stratulum,
abiens recessit; sed quod gesserat nemini
prodere voluit.
7.
« Post haec ablactatum cuidam suo presbytero,
remotiori manenti loco, me tradidit educandum, et
litterarum studiis imbuendum. Fatebatur postmodum
ipse presbyter, quod his diebus talem vidisset visionem.
Videbam, et ecce Ecclesiarum principes coeperunt
mihi puerum petere etiam exacte. Cumque
sciscitarer quid de eo fieri vellent, an ad domum
patris reducere: non ita se inquiunt venisse, sed ut
in Orientis partibus eum ducerent. At vero presbyter