PL 133, col. 48

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

confugerem ad eum: nempe ut cui traditus
fui nesciens, deposita capitis coma denuo illi servirem,
sciens quod ita factum est. Ecce habes, o filii
ortum meae nativitatis, atque exordium conversationis:
animadverte quia nihil boni egi mea sponte.
Tu tamen de meis parvis moribus, ut dignum videris,
judica, dum tamen misericordiam super me
respicientem incessanter benedicendo praedices atque
glorifices. »
Odo S. Martino devotus, ejus hymnos componit.
10.
Nam tantam postmodum devotionem in beato
Martino visus est habere, ut prae caeteris sanctis
eum diligeret, suaeque protectioni semetipsum quotidie
commendaret, illum nempe ubicunque adesset.
corde retentans, ore praedicans, operibus sequens.
Ecce enim sunt evoluti haud plusquam sex anni,
dum ante ejus corpus vigiliarum excubias diversus
ordo ecclesiae celebraret, contigit ut ipse ibidem
interesset. Verum quia ejusdem officii antiphonae,

uti omnibus patet, breves sunt, et ejus temporis
longiores noctes; volentes officium ad lucem usque
protendere, unamquamque antiphonam per singulos
psalmorum versus repetendo canebant. Fiebat namque
eis labor improbus. Denique venientes ad eum,
quasi uno ore dicentes deprecabantur: Diu namque
est quod tuum adventum praestolavimus, pater,
quatenus nos a tanto labore sublevares. Nunc vero
quia praesto es, alias nobis antiphonas de vita beati
Martini domini tui precamur institue, quarum prolixitas
digne a nobis harum brevissimarum fastidium
tollat. Ille vero coepit dicere, non solum has se facere
non posse, verum etiam discendi sibi tempus
aetas omne denegaret, si a quovis factae fuissent;
coepitque inter haec earum brevitatem laudare, et
earum quas petebant prolixitatem in nauseam habere.
At illi e contra inferebant, si aliter faceret,
Martinum offenderet; addentes quod talis excusatio
palliatam superbiam significaret. His verbis precibusque

mistis pater noster Odo convictus, mox super
tanti officium laboris annisu incubuit. Tres
vero hymnos in ejus laude composuit, e quibus
unius tantum exemplar inserere huic operi adjudicavi. Rex Christe, Martini decus; hic laus tua, tu
illius; tu nos in hunc te colere, quin ipsum in te tribue.
Similiter duodecim antiphonas ternas per singulas
habentes differentias, quarum verba et vocum
consonantia adeo sibi invicem concordant, ut nihil
in sensum plus minusve, nihil in symphoniae modulationibus
reperiri dulcius posse videatur. Retinentur
hactenus Beneventi. Nunquam mane, nunquam
vespere ejus memoria habebatur a suo pectore atque
ore, illum corde retinens quem promebat ore: O
Martine, o pie, quam pium est gaudere de te, o Martine,
et caetera. Sed interim quia congrue locus se
praebuit descriptae narrationis, auxiliante Domino,
cum ejus vitam pleniter exponere coepero, tunc
quae per eum beatus Martinus operari voluit enarrabo.

Nunc interim revertamur ad ea unde digressi
sumus.
Anno 19 aetatis clericus.
11.
Igitur vir beatissimus Odo nono decimo aetatis
suae anno confugiens apud beatum Martinum, clericatus
suscepit officium. Quaenam ibi confluxerit
turba magnatorum, et quanto cum apparatu ne sequenti
paupertati, qua postmodum contentus fuit,
injuriam facere videar, malo silere, quam promere.
Inter hos vero adfuit comes Fulco, qui eum nutrierat:
cui mox cellam juxta beati Martini tribuit
ecclesiam, et quotidianum victum ex eadem canonica
acquisivit, eique concessit. Sed paupertatis amator
vir beatissimus, contempta mundi gloria, soli Deo
placere curabat. Diebus itaque continuatis lectioni

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.