PL 133, col. 49
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
insudabat, et noctibus orationi vacabat, sciens esse
scriptum: Qui ignorat, ignorabitur [(I Cor. XIV)]
.
Virgilio deditus terretur.
12.
His praeterea diebus nauta noster peritissimus,
qui nos suo ductu docuit transmeare gurgites istius
mundi, immensum Prisciani transiit transnatando
pelagus. Nam Virgilii cum voluisset legere carmina,
ostensum fuit ei per visum vas quoddam, deforis
quidem pulcherrimum, intus vero plenum serpentibus,
a quibus se subito circumvallari conspicit, nec
tamen morderi, et evigilans serpentes doctrinam
poetarum, vas in quo latitabant, librum Virgilii;
viam vero per quam incedebat valde sitiens, Christum
intellexit.
Litteris sacris dat operam.
13.
Interea quanta in eum coepit postmodum emanare
virtus patientiae, succincte describam. Deinde
relictis carminibus poetarum, alti edoctus spiritu
consilii, ad evangeliorum prophetarumque expositores
se totum convertit. Coeperunt interea rabido
latratu omnes pene canonici furere contra eum.
Quid agere velis, inquiunt? cur invadere quaeris
opus alienum? hoc opus pretii perdidisti cum flore
juventutis. Parce tibi, et relictis his inextricabiliter
connexis litteris, ad psalmos abi. Sed idem spiritus
qui eum pridem docuerat a bonis silere, tunc docebat
eum a malis conticescere. Ille vero curvato
capite et obturatis auribus, defixisque in terram
aspectibus, illud in corde versabat Davidicum: Dixi: Custodiam vias meas ut non delinquam in lingua
mea. Posui ori meo custodiam
[(Psal. XXXVIII)]
.
Nec tamen erat immemor Dominici promissi: In
patientia vestra possidebitis animas vestras [(Luc. XXI)]
.
Quae vero restant de ejus patientia, auxiliante Domino,
in sequentibus describam.
Virtutibus clarus fit. S. Martini tumulum noctu visitat tabellas gerens. Terretur a daemonibus.
14.
Nunc transcurram ocius ad contemptus rerum.
Laudent ergo qui volunt expulsores daemonum,
curatores cadaverum, caeterosque infamatos viros
virtutibus. Ego inter omnes exiguus, Odonis mei
primam patientiae laudabo virtutem deinde contemptum
rerum, post haec animarum lucrum, restaurationem
coenobiorum, vestimentum cibumque monachorum,
pacem Ecclesiarum, concordiam regum et
principum, custodiam viarum omnium, instantiam
mandatorum, perseverantiam vigiliarum et orationum,
respectus pauperum, correptionem juvenum,
honorem senum, emendationem morum, amorem
virginum, consolationem continentium, misericordiam
miserorum, intemeratam observantiam regularum,
ad postremum specimen omnium virtutum.
Conserebat in parvo locello tunc bonus Jesus ex
diversis nemoribus monachorum paradisum, ex
cujus irrigaret corda fidelium. Contentus denique
parvula cellula, sublatusque ab oculis omnium, soli
Deo placere festinabat. Distractis pauperibus universis
quae ad usum temporalem secum attulerat, secundum
evangelicum praeceptum de crastino nihil
cogitabat. Noctu vero ab aspectibus se privabat
hominum, et ad sepulcrum beati Martini orationis
gratia solus ibat, quod videlicet ab eadem cellula
duobus ferme millibus distabat: non collegae fultus
latere, non bacilli corroboratus munimine, sed duas
solum tabellas manu bajulans, scribendi officio aptissimas,
fabrili opere ita connexas, ut possent patefieri,
non tamen disjungi, quibus scholastici dextro
femore solent uti. Sed bonorum hostis tales ei terrores
inferre coepit. Ex lateribus namque viae undique
egrediebantur vulpes, quae prius terga illius persequentes