PL 133, col. 54
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
humana fragilitas, totum se dedit beatorum
Patrum regulis et institutionibus; ex quibus nempe
auctoritatibus diversas consuetudines sumpsit, unoque
volumine colligavit. Deinde non multo post monachus
est effectus: et in tanto amore apud regem
habitus, ut intra palatium illi construeret monasterium.
Decurso enim vitae praesentis stadio, circumstantibus
undique fratribus subito emisit spiritum.
Contigit interea dum discipulis pii patris pararentur
exsequiae, ecce rediit vivus qui fuerat mortuus.
Illis vero attonitis et admirantibus dixit pater Euticus
[ al., Euticius]: Deo gratias, sciatis, quia in his
quadraginta annis unum tantum diem non memini me
cibum sumpsisse, nisi prius flevissem. Hodie namque
sublato moerore consolatus est me Dominus, et inter
choros angelorum tribuit mihi requietionis locum.
Dicens haec quievit perpetue. Ipse enim pater Euticus
institutor fuit harum consuetudinum, quae hactenus
in nostris monasteriis habentur: quas vir venerabilis
Adhegrinus intuens, quantocius patri nostro Odoni
curavit nuntiare. At ille sumptis secum centum
voluminibus librorum, mox ad idem demigravit
monasterium: factus est ille qui antea fuerat secutor,
postea signanus: Domnus vero Adhegrinus in
unam se coarctavit cellulam: et permittente abbate
Bernone, per triennium mansit in ea. Nam patri
Odoni, quia erat vir scholasticus, laboriosum scholae
imposuerunt magisterium. Erat autem aetate
tricenarius.
24.
Fateor, inquam, putavi vitam sanctissimi patris
nostri simpliciter, cursimque transire: sed nostrum
ingeniolum, veluti repugnator violentus, una
cum ejus vita vult enarrare viros, quos intelligit
habuisse hic socios. Quapropter obsecro, ut quemadmodum
me non piget sub tanto desudare labore,
nec vobis videatur ad recipiendum onerosum vel
grave. Justum namque et bene placitum coram Deo
esse videtur, ut eorum exempla ad ornatum locutionis
cum sua describantur vita, quos ab hac
peregrinatione suo felici portu transvexit ad patriam.
Adhegrini in eremo vita.
25.
Venerabilis igitur Adhegrinus, cujus superius
memoriam fecimus, sumpta postmodum licentia eremum
petiit, ibique parva subarctatus est spelunca.
Contigit ut die quadam nimiis constrictus angustiis,
cum nullus adesset, qui et consolationis
verba, aut alicujus patris conferret exempla, ut ait
Sapientia: Vae soli, quia si ceciderit, non habet qui
porrigat ei manum [(Eccl. IV)]
; more labentis gurgitis
paulo minus ac desperationem usque descendit: et
ecce subito astitit, ei splendidissimus vir, quem
blande, quid haberet interrogavit, aut cujus rei causa
accidisset illi, quod quasi ad praecipitium se usque
immergeret. Respondit dicens: Ex quo enim tempore
Domino incessanter coepi deservire, nullam
consolationem aliquo modo ab eo merui accipere;
qua de re coangustor vehementer, quia nescio si
mea servitus illi placet, an si pro tanto labore recipere
merebor quandoque mercedem. Mox ille
super collum ejus irruit, eumque osculans, crede,
inquit, quia de bonis Domini unquam indignus
non eris. Et consolatus eum iis verbis, abiens
recessit.
26.
Alio iterum tempore casus se praebuit, ut extra
cellam in quam manebat reciperet eum tentator:
moxque in eum irruit, et supra immanissimae rupis
praecipitium evexit, indeque eum omni cum annisu
praecipitare voluit. Sed quid ageret miles Christi,