PL 133, col. 56
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
fratres, quorum vitam moresque reperietis in sequenti
narratione. Hi audientes quod domnus
Odo conversationis gratia illuc venisset, accedunt
ad eum simulantes, et qua causa ibi advenisset
fingunt se interrogare. Itaque cum ab eo de hoc
quod sciscitabantur responsum accepissent, aiunt
dicentes: Omnes nos quaerimus hanc congregationem
fugere, ut possimus animas nostras salvas
facere: et tu econtra tuam venis hic perdere?
Quibus cum respondisset cur hoc dicerent, rursum
adjiciunt: Nosti consuetudinem Bernonis abbatis?
At ille: Nusquam, inquit. Et illi: Heu, heu, si sciretis
quam dure scit ille monachum tractare. Correptionem
vero suam sequuntur verbera, et rursum
quos verberat compedibus ligat, domat carcere, jejuniis
affligit: et haec omnia perpessus, nec sic suam
potest miser impetrare gratiam. Haec audiens domnus
Odo, pedetentim titubare de ingressu coepit. Quem
praedictus intuens Adhegrinus, mox prosiliens in medium
inquit: Odo pater, noli trepidare; ista verba
non sunt fantis, sed administrantis. Animadverte,
et quia per eorum ora diabolus loquitur vide. Mox
illi confusi retrorsum redeunt. Pater namque Odo
cum Adhegrino collega suo ad suavissimum Christi
jugum colla submittunt. Qua de re beatus Benedictus,
quia erat praescius futurorum, in regularibus
disciplinis praecepit [(Reg. cap. 53)] , ut cum hospite
nemo loquatur, nisi cui a priore fuerit concessum.
Quanti enim tali modo decepti ab initio sanctae conversationis
retro sunt reversi, atque a calore interni
desiderii ad torporem reversi sunt pravae voluntatis?
et quamvis Scriptura dicat: Probate spiritus si ex
Deo sunt [(Joan. IV)]
, tamen probatio fidelium et quaerentium
Dominum talis esse non debet, videlicet
cum Dominus per prophetam his qui Spiritus sancti
calore igniti sunt, inquiens praecipiat: Vos qui in
austro estis, accurrite his cum panibus qui ab aquilone
veniunt. Sed miles Christi sicut blandimenta
non fuit amplexus, ita videlicet nec terroribus est
concussus. De his autem talibus recte ita beatus
Job loquitur: Maledicant ei qui maledicunt diei, qui
parati sunt suscitare Leviathan [(Job III)]
.
Cluniacenses ritus praestringuuntur.
30.
Libet interea patris nostri Odonis paulisper
seorsum ponere vitam, ut in exponendo ejusdem
loci consuetudines parum mihi aliquid liceat immorari,
quatenus sequens lectio possit esse lucidior.
Mos enim ejusdem loci fuerat, ut magister scholae
solus cum solo puero nec quoquam iret saltem, nec
ad naturae digestionem, sed nec solus puer secretius
illi loqui praesumeret: sed et propter bonum testimonium
alium e pueris, aut unum ex fratribus in
comitatu, vel locutione semper assumeret. Si autem
nox foret, et casu accidente secessum puer peteret,
sine lucernae lumine et alio fratre extra dormitorium
pedem non auderet protendere. Tempore vero refectionis
nunquam deerat lectio utrisque mensis:
micas vero quae ex sectione panum fiebant, unusquisque
ante se diligenter recolligens, priusquam
lectio finiretur, cum gratiarum actione sumebant.
Finita itaque lectione, nec eas, nec cibum alium
sumere ultra aliquis audebat. Has autem micas
sacratiores aliis cibis esse fatebantur. Tale namque
ferebant miraculum ex eis claruisse in eisdem
annis.
31.
Frater quidam in eodem monasterio fuit
valde idoneus, et omnibus charus. Qui ad mortem
usque perveniens, circumstantibus fratribus qui ejus
venerant orando commendare Domino spiritum, subito
emissa voce clamavit dicens: Adjuvate, obsecro,
domini, propter Deum; modo, inquit, sum raptus ad
judicium, ibique protuli accusator humani generis
diabolus contra me ad testimonium de micis panum