PL 133, col. 67
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
toties me praedictos solidos repetere cogebant.
11.
Quia de actu silentii sermo se intulit, sine quo
videlicet ducenda est pro nihilo vita monachi, restat
ut retro redeamus, et per eum aliquantulum pervagemus.
Vita enim monachi usque adeo est aliquid,
donec sub silentio esse studuerit. Eo vero remoto,
quidquid bene vel honeste se agere putaverit secundum
institutionem Patrum nihil erit.
Exemplum insigne.
12.
Tempore igitur quo saevissima gens Nortmannorum,
Pictavorum atque Turonorum fines cruentis
devastabat gladiis, contigit ut duo venerabiles viri
ex eadem congregatione, nescio qua de causa, mitterentur
Turoniam: Unus eorum Archembalbus vocabatur,
mihique bene notus: alter vero ignotus, et
dicitur Adalasius; viri nempe opinatissimi, et multorum
monachorum patres nunc sunt effecti. Factum
est igitur dum tantum iter carperent, et in quemdam
locum requietionis gratia divertissent taliter ab
eisdem Nortmannis capti sunt eadem nocte. Erat
autem quoddam oppidum secus locum, super quod
noctu irruentes ceperunt, alia vero Nortmannorum
pars quae ibat, cum pridem capta praeda devenit in
eumdem locum in quo praedicti fratres erant. Capere
namque eos et ligare eorum manus, deinde minare
potuerunt, sed eorum silentium rumpere nequiverunt.
Mane autem facto applicuerunt in assignatum
locum, in quo sibi congregandi posuerant constitutum.
Praedicti vero fratres paululum se ab eis sequestraverunt,
et, sicut erant ligati, in terra se super
facies suas dederunt, quatenus peracto psalmorum
cursu silentio finem imponerent. Nondum
enim oratione completa, venit pars reliqua capta
multa praeda. Inveniens itaque dux eorum praedictos
fratres in terram jacere, interrogavit qui essent. At
illi retulerunt ei omnia quae gesserant per ordinem,
addentes quod nullo modo potuissent eos loqui
facere. Ille itaque quia erat barbarica immanitate
turgidus, ob nimiam elationem cum eodem in quo
residebat phalerato equo inclinato velut ad feriendum
conto, irruit super eos, metum mortis eis incutiens,
volens eos probare an timerent. Caeterum vulgus
undique quod confluxerat ad hoc spectaculum vociferantes
barbarico ritu plausum dabant manibus. At
illi ut erant animo constantes, ita et corpore permanserunt
immobiles: et hoc non aliqua fiebat apud
eos in delusione, sed jure observantiaque sanctae
regulae, sub qua videlicet cupiebant mori et vivere,
nunquamque ab ea declinare. Sed Omnipotentis manus
eorum exhilaratum spectaculum protinus convertit
in luctum. Mox ut ad eos barbarus appropinquavit,
equus in quo residebat in obliquum, resilivit,
sessoremque suum in terram stravit atque collisit.
Quam collisionem statim febris lethalis secuta est.
Conticuerunt omnes et versi in stuporem coeperunt
quaerere inter se, quid ex iis facere deberent. Reperto
tandem consilio, barbarico ritu dignum esse
censuerunt, ut pro vita ducis sui unus ex eis caederetur.
Deinde coeperunt sorte quaerere, quem ex illis
deberent interimere. Sed super virtutum viros et
sorti Christi connumeratos diabolica nullo modo
poterat cadere sors. Obstupescebant itaque super
eos et admirantes dicebant, ultra homines esse,
super quos sors eorum non potuisset cadere. Siquidem
juxta hunc modum interemerant unum ex famulis
eorum. Alter vero famulus qui supererat,
optime sciebat hostium linguam, qui eis omnia quae
loquebantur latino eloquio clam indicabat. Et hunc
credimus consolatorem hominum salvasse ob eorum
revelationem. Tunc accedentes ad eos, velociter corum
manus dissolverunt, atque pro vita ducis sui
obnixius eos per interpretem rogare coeperunt: et
ita demum factum est, ut eos nunquam ligare postea
praesumpsissent. Sed et hoc fuit mirabile, quia unus
ex praedictis fratribus ferebat auream crucem circa