PL 133, col. 68

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

collum, et hanc cum reperissent, non praesumpserunt
auferre. Cibo vero quo voluerunt et potu apud
eos usi sunt, quo usque inter eos fuerunt: sic enim
completum est in eis illud probatissimum gaudium
quod patientiam operatur, de quo ait Apostolus: Non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus
scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia
vero spem. Spes autem non confundit, quia charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris
[(Rom. V)]
. Et nunc
igitur quique monastica fertis indumenta, obsecro
ut una mecum horum virorum intueamini exempla,
et silentio tandem aliquando detis operam. De hoc
namque bono silentio Isaias: In silentio erit vobis
spes [(Isa. XXX)]
; et Jeremias: Bonum est cum silentio
praestolari Dominum [(Thren. I)]
; et rursum: Bonum
est viro cum ab adolescentia sua portaverit jugum,
sedebit solitarius et tacebit, quia elevavit se super se [(Thren. III, 27)]
.
Similiter et David de eo inquiens
proclamat: Dixi custodiam vias meas ut non delinquam

in lingua mea. Posui ori meo custodiam [(Psal.
XXXVIII)]
; et caetera; et apostolus Paulus: His autem
qui hujusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in
Domino Jesu, ut cum silentio operantes panem suum
manducent [(II Thess. III)]
. Diximus ista de antiquis
vatibus, ut nullus arbitretur hoc silentium modernis
temporibus fuisse inventum, sicut quidam male suspicantes
fatentur. Hos namque et Novi Testamenti
Patres, Paulus, Antonius, Hilarion, Joannes, ad
postremum beatissimus pater Benedictus imitati
sunt, et alii quamplurimi, quos nominatim propter
quorumdam fastidium minime recensemus: quorum
videlicet silentium, si quis studiose exquirere voluerit,
in eorum catalogo affatim reperire poterit. Ergo
ut nobis quilibet non opponat quietem in qua degnerunt
solitudinis, his omissis noster stylus totus se
convertat ad institutionem evangelistarum et de operibus
Domini Jesu sumat exordium.
13.
Primum quidem testimonium in Matthaeo habemus: Jussit,
inquit, Jesus discipulos suos ascendere

in naviculam et praecedere eum trans fretum,
donec dimitteret turbas. Et demissa turba ascendit in
montem solus orare [(Matth. XIV)]
. Secundum in
Marco: Coegit Jesus discipulos suos ascendere navem
ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum
ipse dimitteret populum, et dum dimisisset eos, abiit
in montem orare [(Marc. VI)]
. Tertium in Luca ita
continens: Factum est in illis diebus, exiit Jesus in
montem solus orare et erat pernoctans in oratione Dei [(Luc. VI)]
.
Item in eodem: Vigilate itaque omni tempore
orantes ut digni habeamini fugere omnia ista
quae futura sunt et stare ante Filium hominis. Erat
autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens
morabatur in monte qui vocabatur Oliveti [(Luc. XXI)]
.
Quartum namque testimonium in Joanne hujusmodi
terminatur: Jesus autem perrexit in montem Oliveti
et diluculo iterum venit in templum [(Joan. VIII)]
. Si
enim Verbum Dei et Creator carnis, dum conversaretur
cum hominibus et vitae praedicaret Evangelium,

ad tempus siluit, quid nobis agendum sit facilius
comprehendere potestis; videlicet cum mors et vita
in manu linguae sit posita [(Prov. XVIII)]
, et cum
Scriptura dicat: In multiloquio non effugies peccatum [(Prov. X)]
,
et: Vir linguosus non dirigetur super
terram [(Psal. CXXXIX)]
. Si enim praedicti fratres cum
caederentur atque vincti minarentur, voce silentium
rumpere non passi sunt, eum imitantes, de quo
scriptum est: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et
quasi agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit
os suum [(Isa. LIII)]
; hi vero qui nullam vim
patiuntur, nec a quovis coacti, sed sua sponte
regulae jura transgrediuntur, quid dicturi erunt
simul positi ad judicium, cum utrorumque causa in
conspectu Dei et angelorum examinabitur? De qua
examinatione sancta Ecclesia per beatum Job terribiliter
clamat dicens: Instauras testes tuos contra
me [(Job X, 17)]
. Semper enim in his gravissime ultio
plectitur, qui per testes convincuntur. Et illi maledictum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.