PL 134, col. 30

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

beatitudo acquiritur. His armis vitia comprimuntur.
His alimentis virtutes nutriuntur.
CAP. VII.-- Quod sacerdos missam solus nequaquam celebret.
[(Idem Theodulf. cap. 7.)] Sacerdos solus missam
nequaquam celebret, quia sicut illa celebrari non
potest sine salutatione sacerdotis, responsione plebis,
admonitione sacerdotis, responsione nihilominus
plebis; ita nimirum nequaquam ab uno debet
celebrari. Esse enim debent qui ei circumstant,
quos ille salutet, a quibus ei respondeatur, et ad
memoriam illi reducendum est illud Dominicum: Ubicunque fuerint duo, vel tres congregati in nomine
meo, et ego in medio eorum sum
[(Matth. XVIII
20)]
.
CAP. VIII.-- Quod sacerdos missas nisi sacratis ab Episcopo locis non praesumat celebrare.

Hic in Romana synodo constitutum est omnium
cum consensu synodi, ut nullus presbyter missas
nisi sacratis ab episcopo locis celebrare praesumat,
qui particeps de caetero sui voluerit esse sacerdotii.
CAP. IX.-- Quod divina mysteria studiose celebrentur.
[(Theodulf. cap. 5.)] In sacrificiis, dilectissimi,
ante omnia diligenter observetur, ut panis et vinum
et aqua, sine quibus missae nequeunt celebrari,
mundissime atque studiosissime tractentur. Et
nihil in his vile, nihil non probatum inveniatur,
juxta illud quod ait Scriptura: Sit timor Domini
vobiscum: cum diligentia cuncta facite (II Par.

XIX, 7).
CAP. X.-- Item ex eisdem.
Corpus Domini nullo modo consecretur nisi ex
integra oblatione. Neque enim Dominus sui corporis
aliquam sustinuit diminutionem, sicut scriptum
est: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem [(Psal. XV, 21)]
.
Et alibi: Os non comminuetis ex eo [(Joan. XV, 36)]
.
Missae etiam nisi a jejunis sacerdotibus
non celebrentur.
CAP. XI.-- Ut feminae ad altare non accedant.
[(Theodulf. cap. 6.)] Feminae missam sacerdote
celebrante nequaquam ad altare accedant, sed locis
suis stent, et ibi sacerdos earum oblationes Deo
oblaturus accipiat. Memores esse debent feminae

infirmitatis suae, et sexus imbecillitatis. Et idcirco
quaelibet sancta in ministerio divino contingere pertimescant.
Quae etiam laici viri pertimescere debent,
ne Ozae poenam subeant, qui, dum Arcam Domini
extraordinarie contingere voluit, Domino percutiente,
interiit [(II Reg. VI)] .
CAP. XII.-- Ut feminae sacrata vasa, vel pallas non contingant.
Sacratas Deo feminas, vel monachas sacrata

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.