PL 134, col. 31
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
vasa, vel sacratas pallas penes nos contingere, et
circa altaria incensum deferre perlatum est ad
apostolicam sedem. Quae omnia reprehensione et
vituperatione plena esse nulli recte sapientium dubium
est. Quapropter hujus sanctae sedis auctoritate
haec omnia resecare funditus quantocius poteritis,
censemus: et ne pestis haec latius divulgetur, per
omnes provincias abstergi citissime mandamus.
CAP. XIII.-- Ut nullus praesumat qualibet ex sacris illicite usurpare.
[(Theodulf. cap. 18.)] Nullus praesumat aut calicem,
aut patenam, aut quaelibet vasa sacra, et divino
servitio mancipata, ad alios usus retorquere, nec
calice sacro aliud bibat praeter sanguinem Christi,
qui in sacramento accipitur; nec patenam ad aliud
officium admittere audeat, quam ad altaris ministerium.
Et altaria non cooperiantur nisi nitidis et
novis pannis, corpora vero mortuorum in ipsis nullo
modo involvantur.
CAP. XIV.-- Ut vestimenta ecclesiastica sacrata et honesta sint.
Vestimenta igitur ecclesiastica quibus Domino
ministratur, sacrata debent esse et honesta. Quibus
aliis usibus nemo debet uti, quam ecclesiasticis et
Deo dignis officiis, quae nec ab aliis debent contingi,
aut ferri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio quae
Balthasar regem percussit, super haec transgredientes,
et alia praesumentes, veniat divina; qui
dum vasa Domini in usus communes assumpsit, vitam
cum regno pariter amisit.
CAP. XV.-- Ut clerici saecularibus indumentis non utantur.
[(Zacharias papa, et refertur 21, q. 4, cap. Episcopi,)] Presbyteri et diaconi saecularibus indumentis
minime utantur, nisi ut condecet, tunica sacerdotali:
sed neque dum ambulaverint in civitatem, aut
in viam, aut in plateas, sine operimento praesumant
ambulare, praeter si in itinera longa ambulaverint.
Quia, sicut mulier orans in ecclesiis non velato capite
deturpat caput suum [(I Cor. II, 4)]
, juxta apostolicam
vocem; ita sacerdos sine operimento deturpat
sacerdotium suum. Nam, si temere praesumpserit
contra statuta agere, communione
privetur, donec quae statuta sunt adimplere maturet.
CAP. XVI.-- Quando symbolum competentibus tradatur.
[(Concil. Agathens. c. 13.)] Symbolum etiam placuit
ab omnibus Ecclesiis una die, id est ante octo dies
Dominicae Resurrectionis publice in ecclesia competentibus
tradi.
CAP. XVII.-- De tempore baptismi.
[(Gelasius epist. ad episcop. Lucaniae c. 12.)] Baptizandi