PL 134, col. 39

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

bigami prandere non convenit, quia cum poenitentia
bigamus egeat, quis erit presbyter, qui propter
convivium talibus nuptiis possit praebere consensum?
CAP. LV.-- Quod ex collatis convivia non celebrentur.
[(Concil. Laodic. c. 55.)] Quod non oporteat sacerdotes,
aut clericos ex collatis, vel commessalibus
convivia celebrare. Hoc autem nec laicis posse congruere.
CAP. LVI.-- Quod ad agapen vocati, ciborum partes non accipiant.
[(Laodicens. c. 27.)] Quod non oporteat sacro ministerio
deditos clericos ad agapen vocatos, ciborum
partes accipere: propterea quod hinc ecclesiastico
ordini fiat injuria.
CAP. LVII.-- Quod clericos orare, et legere, ac manibus laborare instanter conveniat.

[(Concil. Carthag. IV, c. 50, 51, 52, 53; ex cap. 3
Capitul. Theodulf. Aurel.)] Clericus victum et vestimentum
sibi artificio vel agricultura, absque officii
duntaxat sui detrimento praeparet: et si quando a
lectione cessatur, debet manuum operatio subsequi,
quia otiositas inimica est animae, et antiquus hostis
quem a lectione sive ab oratione vacantem invenerit,
facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis,
qualiter et vos vivatis, et alios doceatis. Per
usum orationis et vobis, et his quibus in charitate
conjuncti estis, prodesse valebitis. Per manuum operationem,
et corporis macerationem, et vitiis alimenta
negabitis, et vestris necessitatibus subvenietis,

et habebitis quod necessitatem patientibus porrigatis.
CAP. LVIII.-- Qui psalmi in ecclesia cantentur, vel libri legantur.
[(Mart. Brac. Collect. Orient. can., c. 67; Carth.
III, c. 47.)] Quod non oporteat plebeos psalmos in
ecclesia cantari, nec libros praeter canonem legi, sola
sacra volumina Novi Testamenti, vel Veteris. Licet
etiam legi passiones martyrum, cum anniversaria
eorum celebrantur.
CAP. LIX.-- Ut oratio Dominica quotidie proferatur.
[(Ex c. 10 concil. Tolet. IV.)] Oratio quae Dominica
dicitur, quam Dominus proprio ore composuit, suosque
discipulos per eam orare docuit, non tantum
diebus Dominicis, sed quotidie in omni operatione

frequentanda est. Consideret tamen unusquisque
conscientiam suam, quia si ex puro corde omnibus
a quibus laesus fuerit, non dimiserit, haec oratio
magis ad occasionem, quam ad veniam illi esse
videtur.
CAP. LX.-- Quod profundiores quaestiones penitus non astruantur.
[(Coelestinus I ad episc. Galliae, c. 13.)] Profundiores
vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum,
quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt,
sicut non audemus contemnere, ita non
necesse habemus astruere: quia ad confitendum
gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus
subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.