PL 134, col. 40
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
secundum praedictas regulas apostolicae sedis
nos Scriptura docuerit, ut prorsus non opinemur
catholicum, quod apparuit praefixis sententiis esse
contrarium.
CAP. LXI.-- Ubi et qualiter scholae habeantur.
[(Theodulf. c. 20.)] Presbyteri etiam per villas et
vicos scholas habeant, et si quislibet fidelium suos
parvulos ad discendas litteras eis committere vult,
eos suscipere et docere non renuant, sed cum summa
eos charitate doceant. Qui autem docti fuerint, fulgebunt
quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam
erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas
aeternitates [(Dan. XII, 3)]
. Cum ergo eos docent, nihil
ab eis pretii pro hac re exigant, nec aliquid ab eis
accipiant, excepto quod eis parentes charitatis studio
sua voluntate obtulerint.
CAP. LXII.-- Quibus libertis manumittatur.
[(Concil. Tolet. IV, cap. 72.)] Quicunque libertatem
a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in
eis obsequium patronus retentet; isti si sine crimine
sunt, ad clericatus ordinem libere suscipiantur;
quia directa manumissione absoluti noscuntur.
Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo
quod adhuc a patrono servituti tenentur obnoxii,
nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi,
ne quando voluerint eorum domini, fiant ex
clericis servi.
CAP. LXIII.-- Quales ad ministerium clerici eligantur
[(Clementi epist. 2 ascripta.)] Tales ad ministerium
clerici eligantur, qui digne possint Dominica sacramenta
tractare: melius est enim Domini sacerdoti
paucos habere ministros, qui possint digne exercere
opus Dei, quam multos inutiles, qui onus grave ordinatori
adducant.
CAP. LXIV.-- De jejunio quadragesimali clericorum.
[(Telesphor. attributa epist.)] Cognoscite a nobis,
et cunctis episcopis in hac sancta et apostolica sede
congregatis statutum esse, ut septem hebdomadas
plenas ante sanctum Pascha omnes clerici in sortem
Domini vocati a carne jejunent. Quia sicut discreta
debet esse vita clericorum a laicorum conversatione,
ita et in jejunio debet fieri discretio. Has ergo septem
hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent,
et hymnis, ac vigiliis, atque orationibus Domino
inhaerere diu noctuque studeant.
CAP. LXV.-- Quod nulli sacerdotum liceat canones ignorare.
[(Coelestin. episcopis per Calab. constitutis epist. 3.)] Nulli sacerdotum suos liceat canones ignorare, nec
quidquam facere quod possit Patrum regulis obviare:
quae enim a nobis res digne servabitur, si decretalium
norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia
populis permissa, frangatur?
CAP. LXVI.-- Quomodo adversa pro Christo patienter tolerare oporteat.
[(Anacleti quae dicitur ep. 1.)] Nolite mirari, charissimi,
qui persecutiones patimini, quasi vobis aliquid
novi contingat, sed communicantes Christi passionibus