PL 134, col. 49
Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne
[(Gelasius I, in Conc. Rom. I.)] Quamvis aliud firmamentum
nemo possit ponere, praeter id quod positum
est Christus Jesus [(I Cor. III, 11)]
, tamen ad
aedificationem sanctae Ecclesiae post illas Veteris
et Novi Testamenti quas regulariter suscipimus,
etiam has suscipi non prohibet scripturas,
id est sanctam synodum Nicaenam trecentorum
decem et octo Patrum, mediante maximo Constantino
Augusto: sanctam synodum Ephesinam, in
qua Nestorius damnatus est, consensu beatissimi
Coelestini papae, mediante Cyrillo sanctae sedis Alexandrinae
antistite, et Arcadio ab Italia destinato:
sanctam synodum Chalcedonensem, mediante Martiano
Augusto, et Anatolio Constantinopolitano episcopo,
in qua Nestoriana et Eutychiana haereses simul
cum Dioscoro ejusque complicibus damnatae
sunt. Item, opuscula beati Caecilii Cypriani martyris,
Carthaginensis episcopi; opuscula beati Gregorii
Nazianzeni episcopi; opuscula beati Basilii Cappadociae
episcopi; opuscula beati Athanasii Alexandrini
episcopi; opuscula beati Joannis Constantinopolitani
episcopi; opuscula beati Theophili Alexandrini
episcopi; opuscula beati Proterii Alexandrini
episcopi; opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi;
opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi;
opuscula beati Augustini Hipponensis episcopi;
opuscula beati Hieronymi presbyteri; opuscula beati
Prosperi viri religiosi; epistola beati Leonis papae
ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata,
cujus textum quispiam si usque ad unum
iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter
receperit, anathema sit. Item, opuscula atque
tractatus omnes diversorum Patrum orthodoxorum,
qui in nullo a sanctae Ecclesiae consortio deviarunt,
nec ab ejus fidei praedicatione disjuncti sunt, sed
ipsius communicationis per gratiam Dei usque in
ultimum diem vitae suae fuerunt participes, legenda
decernimus. Item, decretales epistolas quas beatissimi
papae diversis temporibus ab urbe Romana,
pro diversorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter
suscipiendas.
Item, gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus
tormentorum cruciatibus, et mirabilibus confessionum
triumphis irradiant. Quis ita esse catholicorum
dubitet, et majora eos in agonibus perpessos,
nec suis viribus, sed Dei gratia et adjutorio universa
tolerasse? Sed ideo secundum antiquam consuetudinem
singulari cautela in sancta Romana Ecclesia
non leguntur, quia et eorum qui conscripserunt