PL 134, col. 50

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus vel
idiotis superflua, aut minus apta, quam ordo fuerit,
scripta esse putantur; sicut cujusdam Cyrici et Julitae,
sicut Georgii aliorumque ejusmodi passiones,
quae ab haereticis perhibentur composita. Propter
quod, ut dictum est, ne vel levior subsannandi oriatur
occasio, non leguntur in sancta Ecclesia. Nos
tamen cum praedicta Ecclesia omnes martyres, et
eorum gloriosos agones, qui Deo magis, quam hominibus
noti sunt, omni devotione veneramur.
Item, vitas Patrum Pauli, Antonii, Hilarionis, et
omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus
Hieronymus conscripsit, cum omni honore suscipimus.
Item, actus beati Sylvestri episcopi apostolicae
sedis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur,

a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus,
et pro antiquo usu multae hoc imitantur
Ecclesiae. Item, scripta de inventione sanctae crucis,
et alia de capite Joannis Baptistae, novellae
quaedam relationes sunt, et nonnulli eas catholici
regunt; sed cum haec ad catholicorum manus
pervenerint, beati Pauli procedat sententia: Omnia probate, quod bonum est tenete
[(I Thess. V,
21)]
. Item, Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiastici
operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus
est. Sed quoniam beatus Hieronymus
eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa
sentimus quae praedictum beatum Hieronymum sentire
cognovimus. Et non solum de Rufino, sed etiam
de universis, quos vir saepius memoratus, zelo Dei

ac fidei religione reprehendit. Item, Origenis nonnulla
opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non
repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia
cum suo auctore renuenda.
Item, chronica Eusebii Caesariensis, atque ejusdem
historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis
suae libro tepuerit, et postea in laudibus,
atque excusatione Origenis schismatici unum
conscripsit librum; propter tamen singularem notitiam,
quae ad instructionem pertinent, usquequaque
non dicimus renuendos. Orosium virum eruditissimum
collaudamus, quia valde nobis necessariam
adversus paganorum calumnias ordinavit historiam,
miraque brevitate contexuit. Venerabilis viri Sedulii
Paschale opus quod heroicis descripsit versibus,

insigni laude proferimus. Juvenci nihilominus
laboriosum opus non spernimus, sed miramur.
Caetera quae ab haereticis, sive schismaticis conscripta
vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica
et apostolica Ecclesia: e quibus pauca quae ad memoriam
venerunt, et a catholicis vitanda sunt, credimus
esse subdenda. In primis Ariminensem synodum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.